PARS 7

(GEN. VII.) Tolles septena . Hic notat numerum. Septem in quolibet genere, non quatuordecim. Similiter duo, de singulis immundis, non quatuor. Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, etc. Quaeritur utrum ex solis illis aquis quae tunc erant, factum sit diluvium, an aer et caetera elementa conversa sint in aquas, tam pluviales quam labiles, quibus factum sit diluvium? Quod quidem dubium est, sicut et illud, quando scilicet aquae vaporaliter eriguntur ad superiora, ad temperandum superiorem calorem, utrum minuatur aqua, an tantumdem inferioribus remaneat. Cataractae coeli apertae sunt. Quidam volunt firmamentum apertum fuisse, et super coelestes aquas descendisse per pluvias; quod dubium est similiter.