|
(GEN. VIII.) Recordatus est autem Deus Noe , scilicet secundum effectum,
non affectum. Oblitus enim videbatur quia tam diu dimiserat in periculo;
modo dicitur recordatus, quia liberat eum. Post centum quinquaginta
dies. Ab ingressu videlicet Noe in arcam, id est primo die sexti mensis
ab inundatione. Centum enim quinquaginta dies quinque menses integre
faciunt, et hic dies est decimus octavus septimi mensis anni. Requievit
arca mense septimo, vigesimo septimo die. Hic est vicesimus dies noni
mensis, anni videlicet non inundationis. Decimo enim mense, scilicet
inundationis, prima die mensis, quae est scilicet decima octava noni
mensis, apparuerunt cacumina montium. Cumque transissent quadraginta
dies, id est post vicesimam septimam diem duodecimi mensis. Emisit
corvum, etc. Emisit quoque columbam, etc., transactis septem diebus post
corvum emissum, et ex hoc conjicitur, quia in secunda emissione columbae
dicit, exspectatis aliis septem diebus, post primam scilicet emissionem.
At illa venit ad eum ad vesperam, decima nona die primi mensis,
sexcentesimi primi anni; sed ab inundatione secundo die duodecimi
mensis; id est quadraginta diebus minus. Exspectavitque nihilominus
septem aliis diebus, ut perficerentur novem dies duodecimi mensis ab
inundatione; sed vigesimi quinti sexcentesimi primi anni. Igitur
sexcentesimo primo anno, etc. Nota: quod sequitur secundum congruentiam
narrationis, secundum ordinem rerum gestarum sequi non potest. Sed per
recapitulationem dictum intelligamus quod primus in narrando
praetermiserat. Si quis autem opponat quod sexcentesimo primo anno prima
die vidit Noe exsiccatam superficiem terrae, et tamen jam ante diximus
quod nono decimo die ejusdem mensis columba attulit ramum; quae, octavo
praecedenti, id est duodecimo die mensis ejusdem emissa, nec locum ubi
pes ejus requiesceret invenerit, sciat hanc esse naturam columbae, quod
non potest pes ejus requiescere in luto; terramque non ideo dici in hoc
loco exsiccatam quod ex toto abesset aqua, sed quia vis aquae
recesserat, nec aderat aqua nisi lutulenta. Unde in secundo mense dicit
terram arefactam, quod plus est.
|
|