|
(GEN. IX.) Terror vester ac tremor super cuncta animantia. Non est enim
ita vehemens leo, si non sit irritatus, qui non revereatur hominem. Erit
vobis in cibum. Hic apparet non propter esum carnium deletos esse
homines in diluvio: unde non cibus, sed intemperatus usus arguitur.
Carnem cum sanguine non comedetis. Hoc prohibet propter signum; ut
intelligant se debere abstinere a fundendo sanguine carnis humanae, quam
non licet comedere, cum tantopere prohibeantur a comestione sanguinis
licitae carnis. Et ut hoc intelligatur esse prohibitum, ipse ostendit,
subjungens: Sanguinem enim animarum vestrarum, etc. Et hic proprie est
prohibitio homicidii per poenam quam minatur; praecedens vero
prohibitio, quaedam competentia est ad istam faciendam. Cum enim bestiae
dignae sint poena et vindicta, quae non propter malitiam, sed propter
bestialitatem et irrationabilitatem suam sanguinem fundunt humanum,
quanto magis homo, qui ratione utitur, si sanguinem hominis fundat,
debet multari? Requiram de manu bestiarum, ut in resurrectione tota
substantia hominis ei restituatur, licet prius in substantiam bestiae
comedentis hominem transierit. Et de manu hominis, dupliciter, scilicet
vel restituendo substantiam, vel irrogando vindictam. Recordabor
foederis mei, id est, recordari faciam vos ut confidatis, et non
timeatis iterum perire diluvio. Porro Cham ipse est pater Chanaan. Hoc
ideo praemissum est quia Noe statim maledicturus erat Chanaan nepoti suo
pro peccato, scilicet Cham patris ejusdem Chanaan. Verenda patris
nudata. Hinc apparet homines antiquitus non esse usos femoralibus.
Nuntiavit duobus fratribus. Magna ostenditur nequitia Cham: non enim
suffecit ei, quod solus vidisset, nisi et alios participes suae
impietatis faceret. Maledictus Chanaan. Quasi dicat: Sicut non est mihi
laetitia de te filio meo; sic nec tu possis laetari de tuo. Ibi inducit
maledictionem, ubi majus solet esse gaudium. Praecipue enim de filiis
laetantur parentes. Et benedictus Dominus Deus Sem. Non Sem, sed Deo
ejus benedicit; ut intelligamus omne bonum nostrum non nobis, sed Deo
esse ascribendum.
|
|