|
Aedificaverunt urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton, et Ramasses. In
Hebraeo ubi nos habemus tabernaculorum, est quidam sermo, qui
transpositione puncti modo ad dextram modo ad sinistram, vel sonat in
voce miscenoth, et significat pauperum; vel sonat miscenoth, et
significat positionum: et secundum hoc, quod prior vox subinnuit, urbes
pauperum aedificatas intelligitur: urbes prius debiles, et pauperum
mansiones operatione Hebraeorum fortiores effectas. Secundum hoc autem,
quod miscenoth significat positionum, intelligitur ita fortes urbes
compositas quod thesauri regis reponerentur ibi in custodia pro
firmitudine loci, sive ante fuerint ibi urbes, sive non obstetricibus
Hebraeorum. Quidam dicunt istas duas Sephoram, et Phuam fuisse Hebraeas:
unde maluerunt infantes servare alii potius Aegyptias. Unde
commendabilior fuit earum pietas. Sed quaeritur quomodo duae tantum
obstetrices potuerint sufficere toti regno. Ad quod respondetur, has
duas esse praelatas et multas sub se habere subjectas obstetrices.
Mentitae sunt quidem, sed propter pietatem veniale fuit earum mendacium.
Misericordiam exhibuerunt infantibus, sed propter mendacium diminutum
est meritum, et conversum in temporale praemium: et ita utrumque quodam
modo minuit alterum, et reducit ad mediocritatem, id est, tam culpa
mendacii meritum pietatis, quam pietas damnationem mendacii. Aedificavit
illis domos: abundatiam tribuendo, vel filios. Aliter: Aedificavit
illis, scilicet: Hebraeis aedificavit Pharao domos; quia eos qui fuerant
in Gessen collecti, voluit ut sparsim in Aegypto habitarent: quatenus
facilius masculi geniti opprimerentur ab Aegyptiis
|
|