EXOD. XI. |
Dices ergo omni plebi. Per recapitulationem debet intelligi hoc esse dictum, et jam ante nuntiatum esse a Moyse omnibus Hebraeis, ut in ultima plaga tali die hoc facerent. Dabit autem Dominus gratiam. Hinc innuitur verum esse, quod non mutuo, sed dono postulaverint. |