EXOD. XII.

Mensis iste vobis principium mensium, etc., quod dicit, Dominum dixisse, totum est intelligendum per recapitulationem: et longe ante Dominum dedisse Moysi praecepta, et per eum caeteris indicasse de agno sive haedo accipiendo, decimo die et servando usque in quartumdecimum diem primi mensis, et tunc immolando, et de superliminari, et postibus liniendis sanguine agni contra angelum percussorem, qui transiturus erat per Aegyptum ad primogenita Aegypti interficienda eadem decima quarta nocte, et multa alia istis adjacentia, quae necesse est eos ante scivisse, ut in ista nocte ad exeundum essent parati. Masculus anniculus: Per duo, scribendum est, id est unius anni. Assumet vicinum: ita tamen ut ille assumptus non idcirco dimittat suum immolare. Tolletis, et haedum: qui non habebit agnum, saltem haedum immolet secundum ritum agni. Immolabitque eum universa multitudo: non ut omnes unum, sed ut nulla domus careat suo. Est enim phase, non quia erant transituri filii Israel, sed quia Dominus erat transiturus in angelo exterminatore: quod sequens littera, innuit ibi scilicet: Et transibo. Quod autem addit: Nocte illa, non ista, signum est per recapitulationem esse dictum, quidquid hic praecessit de agno paschali, et caeteris cohaerentibus. Habebitis autem hunc diem in monumentum. Hic dat praeceptum de Pascha deinceps celebrando in commemorationem hujus facti: quod totum, sicut et praedicta, per recapitulationem hic dicitur. quod ibi notatur. In eadem enim die educam exercitum, etc. Nullus vestrum egredietur, etc. Hinc apparet quod in nocte tantum acceperunt licentiam; in die autem decimo quinto egressi sunt. Incurvatusque, populus adoravit, etc., quando scilicet audierunt haec praecepta Domini per Moysen. Et egressi a concione, quam habuerat Moyses, fecerunt sicut praeceperat, quando ventum est ad determinatum tempus, et tunc scilicet in noctis medio, etc. Quasi dicat: Dominus complevit sicut ante per Moysen promiserat. Neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Mirum est si in unaquaque domo fuit aliquis primogenitus. Sed esse potuit in armentis vel pecudibus, et si in hominibus defuerit; vel cum tali determinatione in qua scilicet esset primogenitus, non erat domus, etc. Vel forsitan Dominus tunc ita fecerat, ut in omni domo esset aliquis primogenitus. Tulit igitur populus conspersam farinam: non ex praecepto Dei hoc factum est, vel ex articulo temporis, ut quidam falso existimant, cum Hebraei jam longe ante didicerant se illo die exituros ex Aegypto; sed secundum consuetudinem terrae illius, in qua farina conspergi solet, et ita reservari ut quotidie panis coquatur quantum opus est. In una domo, id est unus in una: ita quod nihil efferatur de carnibus.