EXOD. XIV.

Contra Beelsephon, in conspectu ejus. Illud ejus potest referri ad Beelsephon, et tunc plana est littera; vel ad Pharaonem, ut interponatur relativum ejus ad quod refertur, praeter consuetudinem, sicut est illud: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXVIII), etc. Tollensque se angelus Domini. Aliquando Domino, aliquando angelo factum attribuitur; quia revera angelus Domini minister aderat, et Dominus in ipso et per ipsum operans. Abiit post eos, ut defenderet eos per nubem: suis lumen, aliis tenebras per eadem simul faciens. Aegypti ingressi sunt post eos. Quaeritur si non videbant eos praecedentes propter nubem interpositam, quomodo sequi potuerunt? Aut si videbant miraculum maris, quomodo ausi sunt eos persequi? Ad quod respondetur, quod non poterant eos videre perfecte, et tamen quia abire eos sentiebant, per aliam viam pedetentim eos sequebantur nescientes se vel illos mare ingredi. Et ecce respiciens supra castra per columnam. Quid est quod per nubem dicitur, Deus respicere super castra, nisi hoc scilicet quod nubes, quae prius tenebras faciebat Aegyptiis, lucem praebuit eis? Sed ad confusionem eorum totum hoc factum est, scilicet ut viderent se in arcto. Interfecit exercitum, etc. Breviter totum negotium comprehendit, et deinde prolixius idem repetit, ibi scilicet: Dixeruntque Aegyptii, etc. Fugientibusque Aegyptiis, etc. Prius fugati, et prostrati sunt a Domino Aegyptii; ad ultimum aquis obvoluti.