|
Abyssi operuerunt eos. Ex nimia laetitia saepe idem aliter, et aliter
replicatur. Congregati sunt abyssi, id est profunditates undarum et
aquarum. Flavit spiritus tuus, et operuit eos: divinae potentiae notat
facilitatem. Quasi dicat: Quam facile aliquis flando projicit pulverem,
tam facile tu eos interfecisti. Devoravit eos terra. Uno communi nomine
duo inferiora elementa vocat, sicut et ibi. Formatis igitur cunctis
animalibus de humo, et alibi: In principio creavit Deus coelum et
terram, etc. Ascenderunt populi, et irati sunt, etc. Hucusque de re
praeterita canticum. Amodo quidquid sequitur, prophetia est de futuro.
Ex tanto enim gaudio, quod in praesenti habebant, Spiritus sanctus in
corda eorum intravit, et omnes idem prophetati sunt. In aeternum et
ultra, id est per praesens saeculum totum, et etiam per futurum. Vel per
spatium totum, quod cum mundo incoepit, et cum mundo finiet: et ultra,
non quantum ad spatium, sed quantum ad dignitatem, scilicet super omnes
et super omnia. Sumpsit ergo Maria, etc. Hoc factum est postquam viri
cantaverunt, ut mulieres idem quod viri cecinerant et ipse quoque
canerent.
|
|