|
Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus. Vespere, quando
plena satietas convenientior. Mane, solito pane contenti. Quasi tusum
pilo, scilicet qualis est grossa farina attrita in pilo, id est
pistillo. Sed dimiserunt, quaedam ex eis usque mane. Diffidentes, ne in
crastino non inveniretur manna. In die vero sexta collegerunt cibos
duplices. Videtur, quod per miraculum collegissent; quia, et si hoc Deus
praecepit Moysi, nondum tamen inventum est Moysen praecepisse populo,
sed quasi admirans respondit principibus. Hic est sermo quem praecepit,
etc. Vel possumus intelligere Moysen ita praecepisse, quamvis nondum
Scriptura dixerit. Cras quidquid est operandum, facite hodie; et quae
coquenda, id est quae oportebat facere, vel coquere si non esset
Sabbatum, facite vel coquite hodie; quia cras requies Sabbati. Usquequo
non vultis credere mandata mea, et legem meam? Nondum lex erat data; sed
legem vocat quodlibet mandatum, sicut de observatione Sabbati, et de
mensura gomor. Quasi similae cum melle, id est mellitae similae. Alii
tamen dicunt, quod sapiebat unicuique quod magis appetebat. Imple gomor
ex eo, et custodiatur. Hoc dictum est per anticipationem.
|
|