|
In die hac, id est tertia die, sicut et tertio mense. Jam nunc veniam ad
te, id est in tertia die ab ista quando danda erat lex. Nuntiavit ergo
Moyses verba populi ad Dominum. Ex brevitate praetermittit quod Moyses
prius tulerit verba Dei ad populum, et ille omnia concesserit se
facturum; sed istam concessionem statim dicit Deo nuntiatam per Moysen.
Vel dicere possumus, quod totum est interpositio ab illo loco. Cumque
retulisset Moyses, etc. Ad hunc locum, ita quod hic versus ordine
narrationis debet cohaerere cum praecedentibus; et tunc tota illa
interpositio sequi, hoc modo. Respondit universus populus se facturum;
hoc nuntiavit Moyses Domino. Cum retulisset, etc. Ait ei Dominus: Jam
nunc, etc. Confodietur jaculis. Expressius fortasse dixisset, jactibus,
ut intelligatur lapidum ictibus, in eum divinitus volitantibus necandus.
Praeterea praemisit, manus, scilicet hominis, non tanget eum. Ne
ascendatis in montem: cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant, id
est non ascendant donec clangat buccina. Quidam volunt humanam esse
buccinam institutam ad hoc officii signum intimandum populo; sed mihi
verisimilius videtur divinam fuisse. Quod autem sequitur, Tunc ascendant
montem: mirum est, cum ante prohibitum sit etiam tangere montem. Et
dicunt quidem, quod prohibitum est, tangere dum Dominus adest; permissum
vero, non praeceptum etiam ascendere quando abest, vel recedit: quod hic
innuitur secundum hanc sententiam, et quando debebant non tangere.
Quando autem licebat ascendere, diverso sonitu buccinae indicabatur.
Mihi autem probabilius videtur, quod hic dicat ex praecepto debere
ascendere in montem usque ad ejus radicem, non usque ad cacumen. Unde in
sequentibus praecipitur Moysi providere ne transgrediatur populus
terminos constitutos, id est ne usque ad collem vel usque ad cacumen
ascendat: quod ad mortis poenam erat interdictum. Cumque lavissent
vestimenta. Mirum videtur dicere, scilicet post vestimenta abluta die
tertio ab ablutione futuros paratos, et post ablutionem praecipere. Sed
fortasse talis erat ordo sanctificationis, ut statim a primo die
lavarent vestimenta, deinde ab immunditiis abstinentes, et jejunantes
ita se in tertium diem pararent, quod voluit innuere. Moyses loquebatur,
et Dominus respondebat ei. Nota ordinem, paulo ante educebat populum de
castris: hic dicitur loqui cum Domino, et statim subjungit: Descendit
Dominus, et vocavit Moysen in cacumen montis. Loquebaturne Moyses cum
Domino, dum in imo erat cum populo? Non ita est credendum, sed
aliquantulum confundit ordinem narrationis, qui talis est: dum Moyses
erat in imo ad educendum populum, Dominus descendit in montem, et
vocavit Moysen ad cacumen montis, et ita colloquebantur: et in hac
collocutione praecipitur Moyses descendere ad populum, et contestari, ne
transeat terminos constitutos cupiditate videndi Deum, ne moriantur.
Contra quam praeceptionem dixit Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus
ascendere, etc. Quasi dicat: non liceat eis ascendere et audire te. Quis
te igitur audiet? Ad hoc Dominus respondet: Vade, et descende; et item
ascendes ad me, tu et Aaron. Quasi dicat: Ut ego vobiscum loquar ea,
quae non poterit populus a me audire. Et ita notantur duae locutiones
Dei: una, quae fuit prima in decem mandatis communiter ad totum populum;
secunda privata ad Moysem in cacumine montis.
|
|