|
Ego sum Dominus. Haec cunctis audientibus locutus est: et totum, quod
sequitur, pertinet ad primum mandatum usque: Non assumes nomen Dei tui
in vanum; et illinc usque ad: Memento diem Sabbati, etc., ad tertium:
Visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam
generationem. De illis filiis proprie constat hoc ecce dictum, quos
genuere patres post peracta maleficia: et merito parentum puniuntur,
sicut aliquod membrum ipsorum; quia in ipsis malefactoribus quodammodo
erant seminaliter, et peccabant; unde claudi et caeci pro scelere
parentum nascuntur. Quod vero dixit in tertiam, et quartam generationem,
ideo dictum est, quia usque illuc solent parentes vivere, et videre
possunt propter peccatum suum suos posteros damnatos. Vel possumus
dicere, quod ponit finitum pro infinito: sicut, et ex altera parte
bonorum faciens misericordiam in millia, iis qui diligunt, etc. Et quia
ob bonitatem patrum melius fiat a Domino ipsis filiis, non est
dubitandum. Diem Sabbati sanctifices. Quatuor memorantur Sabbata in
divina Scriptura: primum Dei, in quo perfectis operibus suis requievisse
dicitur; secundum illud quod populo Israel observandum mandatur; tertium
illud, quod populo Dei spiritualiter custodiendum praecipitur. Quartum
illud quod in repromissione, Sabbatum pro Sabbato, suis Deus
dilectoribus pollicetur. Primum, scilicet Dei tantum fuit sacramentum
secundi, id est legalis Sabbati: quod item sacramentum fuit nostri
Sabbati, in quo debemus cessare ab omni opere pravo; sed et istud etiam
nostrum Sabbatum sacramentum est, et meritum illius futuri sabbatismi,
ubi accipietur Sabbatum pro Sabbato. Duo igitur sunt sabbata exterius,
unum Dei, et unum hominis; et duo interius, unum Dei, et unum hominis.
Primum, et ultimum sunt Domini: duo media hominis, Non concupisces
domum, etc. Si quis velit facere de primo mandato duo, tunc faciet istud
unum; sin autem primum indivisum reliquerit, oportet istud distinguere
in duo; et praeponere praeceptum de aliena uxore, ei quod est de aliena
possessione, et non interponere. Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec
dices, etc. Amodo ad solum Moysen loquitur Dominus praecepta, et
judicia: quae omnia quasi explanatio sunt decem praedictorum mandatorum.
Altare de terra facietis mihi. In sequentibus tamen factum est aeneum.
Sed, et illud tantum terra implebatur, quando sacrificia fiebant: et
haec est sententia Judaeorum de altari.
|
|