EXOD. II.

Crepidinem concavitatem ripae. Surrexit Moyses, et defensis puellis. Constat per hoc negotium quod ab uno fieri non potuit Moysen non fuisse solum, sed comites duxisse secum. Juravit: id est pactum inivit post multa verba habita ad invicem de aliis antequam ad pactum accederent, quae tamen tacentur.