EXOD. XXII.

Maxime si conductum venerat pro mercede operis sui: quasi dicat: Tunc non reddet quis mutuo acceptum, quando praesente domino illud amittit; sed et illud praesertim non reddet, quod conduxerat praesente domino, similiter amittit; et hoc dicit littera, quod venerat, id est venditum erat; non quidem finaliter, sed et pro mercede sui operis, id est quam mercedem expetebat suum opus, id est usus; ut referatur suum ad rem conductam. Ipsum est enim solum quo operietur. Hic de pauperrimo loquitur, qui non habet nisi unum vestimentum, nec vivere posset si ei non redderetur. Ne autem dives amittat suam pecuniam poterit inducere testes, et coram eis reddere illi vestimentum, postea requirat si voluerit.