|
Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, etc. Ecce confusio
ordinis: quomodo enim praecipitur hic ascendere Moyses in montem, qui
secundum competentiam narrationis cum eo est in monte, et solus audit
judicia, quae prophetat ad populum? Sed sciendum est, quod secundum
ordinem rerum gestarum oportet hic interponi totum sequens capitulum ab
eo loco. Venit ergo Moyses, et narravit plebi, usque, Ascenderuntque
Moyses et Aaron, etc., et tunc congrue concordat istud capitulum, in quo
praecipitur Moyses ascendere cum illo in quo ascendit; et illud secundum
capitulum, Venit ergo Moyses, etc., concordat cum praeterita narratione,
in qua exponit Moyses quae ipsi praeceperat Dominus. Ascenderuntque
Moyses, et Aaron, etc. Hic tertio ascendit Moyses. Primus enim ascensus
ejus fuit in die quo venerunt in montem Sina, sive primo, sive tertio
mensis, in quo admoniti sunt de purificatione ad suscipiendam legem
tertia die. Secundus ascensus fuit post audita decem mandata a Domino,
ad audiendum judicia quae hucusque narrata sunt. Modo ascendit tertio
ducens secum Aaron Nadab, et Abiu, et septuaginta seniores de Israel,
qui essent ei testes. Unde omnes illi ascenderunt cum eo versus medium
montis usque dum viderent Deum, et statim jussi sunt omnes redire
praeter Josue: de quo tamen non est omnino certum, an cum Moyse per
illos quadraginta dies manserit in monte. Quod vero sequitur statim:
Dixit Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, sic intelligendum est,
ut de colle in quo erat ad altiora montis procederet. Nec tamen adhuc ad
ipsum cacumen montis vocatur; sed in sequentibus ubi dicitur: Septima
autem die, etc. Exspectate hic. Non puto, quod in colle eos praeceperit
exspectare, sed in planitie cum populo, quod exigit sequens littera. Si
quid natum fuerit quaestiones, etc. Cumque ascendisset Moyses: Recedens
ab Aaron, et senioribus aliquantulum progrediens versus cacumen, non
tamen ad ipsum accedens ante septimum diem, in quo iterum vocabitur.
|
|