EXOD. XXV.

Ut tollant mihi primitias. Primitias dicit non segetum, quod exigeret proprietas vocabuli: sed partem quamdam separatam destinatae pecuniae cujusque in opus divinum ad construendum tabernaculum, sicut primitiae solent Deo separatim dari: quantum quisque vult non pars determinata, sicut decima, et hoc notat littera quae sequitur: Qui offert ultroneus.. Non enim vult ut cogantur; sed quisque quantum vult, offerat. Faciesque supra coronam auream per circuitum. Ista improprie dicitur corona, non enim est rotunda, sed ad formam, et quantitatem arcae, quaedam gyratio (quae, et limbus) fiebat per circuitum in superiori parte arcae. Faciesque illi labium aureum. Labium istud erat quaedam gyratio dependens, sicut supradicta corona erat gyratio erecta. Coronam interrasilem. Similiter de ista corona dicimus, sicut et de supradicta, quod erat scilicet limbus quidam adhaerens mensae, et de ipsa mensa sculpta secundum ejus quantitatem. Quod dicit, interrasilem, sic est intelligendum, quod artificiose erat sculpta admodum annuli torno rasi. Quod dicit: Et super illam alteram coronam aureolam: significat eam de simplici opere, sed tamen auream, et minorem inferiore, et similiter adhaerentem ei continue quasi idem. Item coronam interrasilem altam quatuor digitis, id est ambitum labii, qui corona dicitur non pro rotunditate, sed pro circuitione. Quod autem sequitur. Et super illam alteram coronam aureolam, id est auream, hebraica veritas habere non videtur. Subter coronam auream erunt circuli modo duas illas coronas quasi unam coronam dixit, et ostendit annulos, qui erant in pedibus arcae ad eam portandam, statim juxta mensam, et non versus terram in imo erant.