|
Opere plumario. AUGUSTINUS:
|
“Pluma est acus per quam facto jam panno inferuntur fila aurea aut
argentea, ut fiat aurificium [auriphrygium] aut diversae figurae in ipso
panno.”
|
|
Quod autem superfuerit in sagis, etc. Constructio distorta est: sensus
autem talis est, quod superabundantia sagorum ultra cortinas unum sagum
est, secundum longitudinem tabernaculi, ex cujus una medietate operatur
una frons tabernaculi, et ex altera medietate reliqua frons et duo
cubiti in longitudine sagorum omnium protegentes ex toto usque ad terram
latera tabernaculi. Et una omnes compago retinebit, id est eadem
consimilis junctura ligabit omnes. Facies et vectes de lignis Sethim
quinque. Non potest teneri, quod ejusdem numeri vectes lateris, et
frontis erant, sed illi sex cubitorum erant, isti vero duorum. A summo
usque ad summum, id est in medio duarum extremitatum.
|
|