|
Facies in usus ejus, id est altaris Lebetas ad suscipiendos cineres, et
forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. In Hebraeo sic
habetur. Facies ejus ollas, ad suscipiendos cineres ejus, et ejus palas,
et ejus pelves, et ejus uncinos, et ejus ignium receptacula. Palas
videlicet ad tollendos cineres; ollas ad suscipiendos; pelves ad
sanguinem fundendum; uncinos ad tollendas carnes de cacabis; ignium
receptacula, ad portandas prunas. Sequitur: Craticulamque. Subauditur
facies ei: in modum retis aeneam, per cujus quatuor angulos erunt
quatuor annuli aenei, quos pones subter avutam altaris: eritque
craticula usque ad altaris medium. De hac craticula magna ambiguitas est
tam apud Hebraeos quam apud nostros, praecipue cum hebraica veritas
nonnihil a nostra translatione discrepare videatur. Sic enim ibi
habetur. Facies nuchhar facturam retis aenei: et facies super rete
quatuor annulos aeneos super quatuor fines sive cornua ejus; et dabis
illam scilicet nuchhar, sive pones illud scilicet rete subtus fundum
arae de subtus, eritque rete usque ad altaris medium. Secundum hanc
itaque lectionem non videtur nuchhar craticulam sonare, cui assandae
carnes superponerentur, sed opus quadrangulum propter levitatem undique
perforatum in similitudinem vasis factum, in quo quasi sedere altare
videtur, cui parietum altitudo altare ambiens usque ad medium altaris
elevata esset, in cujus quatuor angulis sursum quatuor annuli pendebant,
per quos vectibus insertis altare ipsi insidens portaretur. Altare enim
alios annulos non legitur habuisse, quibus portaretur praeter annulos
retis. Sed hoc rete utrum seorsum per se ab altari divisum, et
separabile esset, et suo fundo inferiorem partem altaris contineret, et
sic parietibus suis altaris parietes ambiens includeret: an deorsum
inferiori margini parietum opere fusili cohaereret, et aliquo intervallo
latitudinis fundo suo in circuitu a parietibus remotum sic tandem
parietes suos usque ad medium altaris erigeret; non satis patet, nisi
quod sequens dispositio convenientior videtur. Quidam hoc altare nec
tectum desuper nec fundum deorsum habuisse dicunt, sed parietes tantum
positos terra repleri. Secundum quod dicit: (Supra, cap. XX.) Altare de
terra facietis mihi, et in ejus arca superiori ignem construi, ubi
holocausta imposita cremabantur. Fuerunt etiam qui assererent inter
parietes altaris craticula posita, et usque ad medium altitudinis ejus,
erecta sub ipsa craticula arula parva formata; in eadem ignem exstrui
per ostium ad orientalem altaris parietem patens, et sic carnes
craticulae superpositas introrsum cremari fumo per os altaris desuper
apertum egrediente, et ne forte de ligneis introrsum altaris parietibus
igne vicino comburentis aliqua suspicio nasceretur, eadem ligna
incombustibilia asseverant. Sed si haec ligna talia fuisse putanda sunt,
ut vel aqua vel igne omnino corrumpi non possent; quid opus fuerit
aeneis laminis extrinsecus, tegi non videtur. Sed nec qualiter introrsum
ipsa craticula vectibus suis apte collocaretur, aut quemadmodum per
annulos ejus vectibus insertis altare portaretur, sive etiam quomodo sub
illa arula interiori annuli craticulae ponerentur, satis patere potest.
|
|