EXOD. XXVIII.

Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes. Non sic accipiendum quod dicit sibi cohaerentes, quasi una catena alteri cohaereat, sed facturam catenae exprimit, in qua circuli cum circulis cohaerent, vel fila cum filis contorquentur. Unde pro eo quod nos dicimus cohaerentes, Hebraeus expressius habet: plexas opere plexo et spisso. Secundum Chaldaicum sonat terminatas, id est in oris sive marginalibus angulis, quasi in termino, id est fine rationalis positas. Pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem. Pro doctrina et veritate in Hebraeo habetur urim tumim . Nam urim doctrina sive judicium interpretatur; tumim veritas. Hinc et sortes quibus antiquitus ad indicium veritatis utebantur, urim tumim dictae sunt. Erantque characteres inscripti diversis litteris; quibus projectis ex junctura litterarum de super apparentium quid faciendum sive vitandum foret vero indicio monstrabatur: Pones in rationali judicii doctrinam et veritatem, haec nomina scilicet in textura. In conspectu Domini semper. In solitis horis, quando ministrabatur coram Domino. Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere coelatoris, Sanctum Domino, has duas scilicet dictiones. Pro eo quod nos habemus Sanctum Domino, in Hebraeo habetur anoth adonay, hoc autem nomen, id est adonay, quatuor litteris scribitur, he, ioth, beth, vau, quod interpretatur iste principium passionis vitae et ineffabile dicitur; Semper in fronte: congruo scilicet tempore, Tunicam de bysso factam stringes, id est compones vel adaptabis. A renibus usque ad femina, id est femora; tantum protenditur caro turpitudinis quamvis ultra extendantur feminalia.