EXOD. XXIX.

Sanctificabisque et pectusculum consecratum et armum. Hucusque quae dicit ad praesentem pertinent consecrationem Aaron et filiorum ejus, quae vero sequuntur, ad futuram deinceps consuetudinem, ut scilicet, quia sacerdotes in consecratione sua de pacificis suis obtulerunt pectus et armum, haec eadem accipiant a filiis Israel de pacificis eorum lege perpetua. Sanctificabis, id est confirmabis, et nota quod primus aries fuit oblatus in holocaustum. Secundus in pacifica. Unde Dominus habuit suam partem armum et adipem: et Moyses qui obtulit pectus; Aaron cujus erat oblatio, reliquas carnes quas cepit, et comedit cum filiis suis in atrio tabernaculi, sicut deinceps facturi erant filii Israel. Et erit Sanctum sanctorum, id est sanctum ad sanctas hostias sacrificandas.