EXOD. III.

Locus in quo stas, terra sancta est. Non propter aliud, nisi propter divinam praesentiam. Habebis signum cum eduxeris. Quomodo posset esse signum, quod futurum remotum erat, rei quam nuper facturus fuit? Dicimus itaque habebis signum, hoc scilicet, quod miserim, id est, quod mitto te, sit tibi signum, quod educes filios Israel de Aegypto: ut hoc, scilicet cum eduxeris, sit principium alterius narrationis. Ego sum, qui sum. Ac si diceret: Nomen meum non dicam eis: qui scilicet nomen meum scire deberent, et est ironice dictum. Quasi diceret: Nomen meum ignoratur? Vel sic: Ne diffidas quid loquaris, quid dicas ei; quia ego sum, qui tecum sum, id est, quo juvante facies illa miracula. Vel aliter: Ego sum, qui immutabiliter sum; cujus nomen proprium est ENS. Postulabit vasa argentea. Tradunt Hebraei, quod tantam gratiam habuerint a Domino filii Israel coram Aegyptiis, ut dono postularent eorum vasa, et ipsi darent. Nostri vero expositores dicunt verisimilius, mutuo accepisse.