|
Audiens autem Josue tumultum populi, etc. et in ascensu et descensu
legitur Josue fuisse cum Moyse, sed non legitur cum eo in monte
permansisse? unde etiam dubitatio orta est. Utrum ibi tandiu cum Moyse
jejunaverit, an non. Confregit eas, etc. Utrum ex humano affectu, an ex
divino in instinctu hoc fecerit, non patet. Tu nosti populum quod pronus
sit ad malum. Quod non potuit prohibere, dolens passus est ita tamen
quod pretiosis ornamentis, quae magis diligebant spoliavit eos, ut
saltem per hoc reprimeret eos a stulta voluntate illa; nec tamen potuit.
Egressus est hic vitulus; opere scilicet hominis, non miraculo. Et inter
hostes nudum, et spoliatum a pecunia supradictorum ornamentorum; hostes
vocat adjacentes gentes. Si quis est Domini, jungatur mihi, id est si
quis habet zelum Dei, accipiat mecum vindictam de populo peccante. Dele
me de libro tuo. Non ex ratione, sed ex impetu humanae affectionis et
fiducia magna in Deum hoc dicit. Et quod non fuerit crudelitas in
occidendo, ostendit magna pietas, quae secuta est in orando. Scribi
autem in libro vitae aut deleri, dupliciter intelligitur; aut secundum
praescientiam Dei, aut secundum praesentem statum, secundum quem
quandoque contingit, quod si talis permaneret aliquis salvaretur; sed
quia praesentem quam habet justitiam deserit, dicitur deleri de libro
vitae, in quo Deus eum tunc scripsit, quando illam justitiam ei dedit.
Secundum praescientiam vero qui scriptus est nunquam secundum eamdem
delebitur. Percussit ergo Dominus populum, scilicet supradicta
interfectione quam fecerunt Levitae. Unde etiam apparet hoc instinctu
Dei esse factum, non malivolentia Moysi.
|
|