|
Ne disperdam te. Iratus aliquando tua stultitia si tecum essem assidue.
Semel ascendam in medio tui, et delebo te. Comminatio est, et nota, quod
dicit, ascendam. Est enim ascensus, vel ab inferioribus ad superiora vel
ab occultis ad manifesta, sicut hic. Promittit enim se manifestare eis
cum malo eorum. Depone ornatum tuum, id est primum tabernaculum in quo
consulebatur Dominus antequam factum esset illud magnum, de quo Dominus
instruxit Moysen in monte, vel depone, id est extra castra fige, Ut
sciam quid faciam, humano more loquitur. Ornatum suum in monte Oreb.
Prope montem erat tabernaculum quandiu Moyses morabatur in monte; et ibi
Aaron, et septuaginta seniores tractabant de dubiis, quae ferebantur ad
eos de castris. Postquam autem populus peccavit, et Moyses descendit,
praecepit Dominus, ut tabernaculum removeretur a monte Oreb versus
populum. Moyses vero tunc extra castra, non intra, ipsum locavit.
Vocavit nomen. Non modo, sed ante, ut pro plusquam perfecto perfectum
accipiamus. Novi te ex nomine. Magnum signum est dilectionis, quod rex
non negligens servum suum ejus proprium nomen cognoscit, et eo illum ad
se vocat. Ita hic de Deo, et Moyse intelligendum est, quod dederat ei
Deus specialem gratiam prae caeteris, sicut proprium nomen specialem
proprietatem significare habet. Ostende mihi faciem tuam, id est
praesentiam tuam. Requiem tibi dabo, ducendo in terram promissionis.
Ostendam tibi omne bonum: hoc erit in futuro, in quo visio Dei erit vita
aeterna. Et in praesenti: Vocabor in nomine Domini, scilicet faciam me
vocari Deum ducem vestrum ex miraculis quae faciam. Et si quis causam
quaerat quare ego hoc faciam; non est alia causa nisi, quia volo: et hoc
est, Miserebor cui voluero, etc.
Et haec in Exodum: in reliqua enim capita nihil scriptum ab Hugone
nostro hactenus comperi.
|
|