|
Non sum eloquens ab heri, et nudiustertius. Nota quod per intervalla
temporum loquebatur Deus ad Moysen. Unde dicit: ab heri, et
nudiustertius non sum eloquens, in comparatione Dei. Quidam dicunt
Moysen propterea non esse eloquentem, quia diu moratus fuerat in terra
Madian: unde oblitus erat aliquantulum linguae Aegyptiae. Aaron autem
semper in Aegypto morabatur: quare datur ipse interpres ad Pharaonem.
Quis fecit os hominis? quasi dicat: Qui os do, verba dare possum. Quis
fabricatus est mutum, et surdum, videntem, et caecum? His intrumentum
dedi: alteri instrumentum, alteri cum instrumento officium. Qui ergo
oculo dedi visum, et ori verbum dare possum: perge igitur.---In qua
facturus est signa: non solum ea quae fecit ad Israel, sed et illa, quae
fecit coram Pharaone: quae omnia videtur hic distinxisse, sed Scriptura
praeterit hic, ne bis narret. Qui quaerebant animam tuam. Iste Pharao,
qui modo regnabat, non fuit ille quem Moyses fugit pergens in Madian.
Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Dixi tibi, etc. Haec sunt ea
quae Moyses dixit Pharaoni in ultima plaga. Unde ponit hic verba
praeteriti temporis, quibus significatur praecessisse alias
comminationes, ut est: dixi tibi, et noluisti. His verbis, in ultima
plaga exprobrat ei contemptum Dei in praecedentibus admonitionibus.
Circumcidit praeputium filii sui. Quare non dicit filiorum? Quia
forsitan mater unum sibi videlicet majorem natu proprium et
incircumcisum retinuerat. Alterum vero Moyses, qui circumcisus erat,
quasi suum circumciderat: quod etiam innuitur ex interpretationibus
nominum. Vel forsitan solum majorem filium secum ducebant, et minorem
apud avum reliquerant.
|
|