|
Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Quasi dicat: Quamvis ego qui sum
omnipotens, apparuerim eis, tamen fortitudinem et potentiam meam, ad
quam pertinet nomen meum Adonai, non indicavi eis; sed pietatem aut
sapientiam indicavi, ad quas pertinet el, et eloym. Aut sic: Nomen
Adonai non indicavi ei, quod modo indicabo dans terram promissionis
filiis Israel. Qui ergo hactenus omnipotentem me dixi, nondum me Dominum
esse ostendi, sicut modo faciam, ut sciant jure se possidere, quod me
tribuente accipiunt. Super quam levavi manum meam. Consuetudo est
jurantis elevare manum ad sacra, ut per ea confirmet quod jurat, ita et
Deus dicitur levasse manum suam propter illam terram, ut confirmaret eam
in haereditatem Abrahae. Isti sunt principes domorum per familias. Nota,
non ponit hic omnes duodecim tribus, sed tres tantum, ut ad Levi, qui
tertius fuit, veniat, et ut ab eo ostendat provenisse Moysen et Aaron,
de quibus in praesenti agitur, pro quibus totum hoc dicit. Iste est
Moyses, et Aaron in die quo, etc. Ne aequivocatione horum nominum de
aliis et aliis intelligatur, determinat de illis: qui fuerunt in die
illa, qua locutus est Dominus ad eos de educendo populo in Aegypto.
|
|