EXOD. VII.

Vocavit Pharao sapientes et maleficos: in hoc et in aliis sequentibus miraculis semper Pharao recurrit ad magos suos, tentans si possint eadem facere quae et Moyses faciebat. Non enim putabat ea fieri divina potestate et voluntate, sed artificio et maleficio Moysi: et ita si facerent eadem, tunc propter hoc videbatur ei se non debere dimittere populum. Projecerunt singuli virgas suas, quae versae sunt, etc. Totum hoc faciebant daemones sive in veritate formas rerum mutantes, sicut videbant, sive potius visum hominum decipientes, et magis illis famulantes; et se cogi per incantationes eorum deceptorie simulantes. De illo vero serpente, quem fecit Moyses, non est dubitandum, quin verus fuerit, et sibi alios devoratos incorporaverit. Egredietur ad aquas: causa spatiandi, Super ripam fluminis, scilicet Nili. Feceruntque similiter. In aliis aquis.