|
Liber Leviticus Hebraice dicitur Vagethra, quod sic sonat ac diceretur
vocavit. A principio namque suo nomen accepit more Hebraicorum
voluminum, quae a principiis suis nuncupari solent. Hic nobis leviticus
dicitur, a levitis; quia in eo de ministerio levitarum plenius
tractatur. Quinque namque sunt: id est sacrificia quae Deo offeruntur,
et personae a quibus offeruntur, et tempora quando offeruntur, et loca
ubi offeruntur, et causae pro quibus offeruntur: quae in hoc libro
distincte tractantur. Nos ergo de singulis, quantum ratio introductionis
expostulat, aliquid praelibare oportet.
|
|