CAP. II et X.---De sacrificiis, oblatione et libatione.

In primis igitur triplex nobis eorum, quae rite offeruntur, discretio occurrit: aut enim de animalibus oblatio fiebat, et sacrificium dicebatur, aut in sicca materia, veluti in pane aut farina, sive in eis, quae ex his conficiuntur, quae proprie oblatio vocabatur; aut in liquoribus, quale est vinum, et caetera hujusmodi: quam Scriptura specialiter libationem appellat. Quamvis igitur aliquando Scriptura, et sacrificium oblationem, et vicissim oblationem sacrificium appellare consueverit, magis tamen proprie sacrificia de animalibus, oblationem de siccis, libationem de liquidis accipiendum putamus. Porro sacrificiorum alia holocausta dicebantur, quia tota cremabantur; alia sacrificia, in quibus pars cremabatur, pars reservabatur. Eorum item quorum, pars comburebatur, et pars reservabatur: alia pro peccato sive delicto offerebantur, in quibus praeter id quod in holocaustum Domini cremabatur; reliquum totum in esum sacerdotum cessit. Alia pacifica dicebantur, quae vel pro gratiarum actione, vel pro solvendo voto, vel pro spontanea devotione offerebantur. De quibus pars in igne altaris cremabatur, pars autem, id est pectusculum, et armus dexter sacerdotum erat, reliquum offerentes acceperunt. In holocausto sacerdos, qui ipsum holocaustum obtulit, solam pellem accepit. In sacrificiis praeter adipem, et renunculos, et reticulum jecoris, et alia quae ignis consumpsit, reliquum totum secerdotum fuit. In pacificis similiter adipem, et omnem pinguedinem intrinsecam, et duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis; et sic de quibus foret, caudam etiam cum renibus, et universa vitalia ignis altaris consumpsit; pectusculum, et armum dexterum sacerdos habuit; reliquum totum iis qui hostiam pacificam obtulerant remansit. Item in holocausto, quando de armentis vel pecoribus immolatio fiebat, masculina tantum offerri jussa sunt. In sacrificiis autem, pro peccato atque delicto, sive in pacificis, tam femina quam masculina poterant immolari: eo videlicet ordine, quo ea lex immolari praecepit, ut videlicet in sacrificio pro peccato, cum quis de populo peccaverit per ignorantiam, capram jubeatur offerre; in pacificis autem marem vel feminam, pro voto offerentium quia gratuita erat oblatio quisque offerre poterat. Porro pacifica dicta sunt sive propterea, quod non pro culpa aliqua offerebantur, sive quia pacem fecerunt ex omni parte, unicuique, quod suum est tribuentes; quia in eis pars in sacrificiis Domini cremabatur, pars sacerdotibus cedebat: reliquum offerentium erat. Pacifica autem vel pro gratiarum actione offerebantur, cum videlicet aliquis de periculo liberatus in gratiarum actione Domino munus obtulit, vel pro voto solvens promissum, vel spontanea voluntate offerens.

Quando vero oblatio fiebat, aut de simila, id est subtili farina, illam esse oportuit; aut de panibus coctis in clibano; aut de patella sine frixura; aut de sartagine cum frixura. Similae super fundebatur oleum, et thus super ponebatur: reliqua oleo superfundebantur sine thure. Mel autem et fermentum universaliter ab oblationibus Domini removetur. Nam, et quando primitiae horum offerebantur, sicut aliarum rerum, non tamen super altare ponebantur, neque aliquid ex eis in igne altaris cremabatur, sed elevata tantum coram Domino, post a sacerdotibus suscipiebantur. Sal vero omnibus sacrificiis misceri praecipitur, id est oblationibus.

Libationem in liquidis accipimus, upote in oleo, et vino.