|
Nunc igitur, quia ostendimus differentiam eorum, quae offeruntur,
consequens est ut distinguamus etiam personas a quibus offerantur: hoc
est vel eos qui offerunt dona, vel eos qui pro ministerio offerunt
sacrificia. Utrique enim offerre dicuntur, sive videlicet qui dant, sive
per quos dant. Sacerdotum est sacrificia offerre; non unius specialiter,
ne si uni quotidie necessitas sacrificandi indicetur, a copula carnalis
commercii prohiberi videretur, secundum illud quod vir a quo exit semen
coitus, sancta ingredi vel tangere prohibetur et immundus usque ad
vesperam esse decernitur. Quotidiana vero sacrificia et oblationes
vicissim ab omnibus sacerdotibus fieri potuerunt, excepto illo
sacrificio, quo semel in anno in Sancta sanctorum summus pontifex per
sanguinem intrare praecipitur; tamen quicunque sacrificium offerret,
aequa erat portio omnibus sacerdotibus, et similiter dividebatur
singulis
|
|