|
Tempora offerendi diversa fuerunt. Erat enim sacrificium quod
quotidianum dicebatur, propterea quod illud quotidie offerri oportebat.
Singulis namque diebus duos agnos Deus immolari praeceperat in
holocaustum, unum mane, et alterum vespere: et hoc quotidianum et juge
ac sempiternum sacrificium vocabatur. Singulis vero Sabbatis duos alios
in holocaustum adjici, praeter holocaustum quotidianum, ut essent simul
quatuor, sancitum fuerat. Porro in Kalendis, id est in initiis
singulorum mensium, quotidiano sacrificio addebantur in holocautum duo
vituli, aries unus, agni septem, et hircus pro peccato. Mense autem
primo, id est mense phase, qui mensis novorum dicitur, praeter agnum
pascalem, qui quarta decima die ad vesperam immolabatur; sequenti, id
est quinta decima die in holocaustum, quotidiano sacrificio addebantur
vituli duo, aries unus, agni septem, et hircus pro peccato, eodem modo
per singulos septem dies azymorum fiebat. In festo etiam primitivorum,
quod septies post phase hebdomadibus transactis, id est quinquagesimo
die (in quo de novis frugibus Domino panes offerre primum coeperunt,
sicut in festo novorum falcem in segetem mittere, et de granis
confractis oblationem facere) quotidiano sacrificio addebantur vituli
duo, aries unus, agni septem. Quam videlicet diem quinquagesimum
existimo cumputandum a sexta decima die primi mensis, quae proxima
sequitur post quintam decimam, non a quinta decima, ut quidam
existimant, qui illam videlicet sextam decimam esse putant, in qua
primum falx in segetem mittebatur, et manipulus primitiarum coram Domino
elevabatur; deinde prima die septimi mensis, hoc est, in festo tubarum,
quotidiano sacrificio addebantur in holocaustum vitulus unus, aries
unus; agni septem, hircus pro peccato, praeter holocaustum Kalendarum.
Hoc autem festum idcirco tubarum quidam appellatum credunt; quia tunc
secundum revolutionem anni, expleto canone Scripturarum rursum ab
exordio easdem scripturas legere et recitare coeperunt. Dehinc ejusdem
mensis decima die festum expiationis sequitur, ubi affligere animas suas
jubentur filii Israel, ut quidam arbitrantur pro peccato vituli, quem
fecerunt morante Moyse in monte, cujus reatus veniam Moyses a Deo hoc
eodem tempore impetrasse existimatur. Sic enim antiqua traditione
perhibetur, quod lex quinquagesimo die post quintum decimum diem rimi
mensis, qui secundum Hebraeos sextus est tertii mensis, data sit in
decem mandatis; post quem diem Moyses ascendens in montem ad Deum,
quadraginta dierum jejunio expleto, duas tabulas lapideas ejusdem
praeceptis inscriptas accepit, quas descendens ad montis radicem, viso
vitulo, confregit. Rursumque ascendens post alios quadraginta dies in
aliis tabulis quas Domino jubente ad similitudinem priorum fecerat;
eadem praecepta accepit. Sicque demum tertio ascendens quadraginta
diebus, veniam pro delicto impetravit. Post quem numerum si duos dies
adjicias, quorum primus inter primam, et secundam ascensionem; secundus,
inter secundam et tertiam fuisse creditur: decimus septimi mensis dies
occurrit, qui merito dies per singulos annos celebrari jussus est, et
dies expiationis vocatur pro eo quod in eo animas suas pro commisso
affligentes, poenitentia culpam expiabant. Novissime festum sequitur
scenopegiarum, id est tabernaculorum, quod agebatur in recordationem
peregrinationis, quia filii Israel exeuntes de Aegypto per desertum in
tabernaculis habitabant. Quod festum a primo mense, quando egressi sunt
de Aegypto ad septimum translatum est, quod duo simul festa celebrari
convenienter non poterant, quod etiam post festum primitivorum, nisi
prius collectis messibus, toti populo in unum convenire facile non erat.
Quidam idcirco hoc festum septimo mense institutum putant, propter
septem nubes, quibus populum de Aegypto egredientem obumbratum ex
antiqua traditione asserunt. Octavum diem, qui contra morem Veteris
Testamenti celebrandus induci videtur, non ad hoc festum pertinere
putant; sed aliud per se esse festum, et alio tempore celebrandum, nisi
quod ex dispensatione huic festo conjunctus est, ne forte populus, tum
ex frequenti convocatione, tum ex imminente hieme, molestiam sustineret.
Hoc autem ex Deuteronomii auctoritate probant, ubi in festo
scenopegiarum non nisi septem dies commemorantur, quando ipsum
celebrandum indicitur.
|
|