|
(LEVIT. I.) His breviter praelibatis, ad litteram veniemus . Ad ostium
tabernaculi testimonii. In uno eodemque loco immolabantur, id est
laniabantur a sacerdotibus, et offerebantur a populo victimae, tam
holocaustorum quam pacificorum et pro peccato, et pro delicto: qui locus
diversis nominibus designatur. Erant autem quinquaginta cubiti ab
introitu atrii ex parte orientis usque ad introitum atrii scilicet, et
testimonii: erant duo oraria, unum virorum Israel, et alterum mulierum.
Inter haec autem, et introitum tabernaculi erat altare holocaustorum,
non tamen in ipso introitu, sed sursum versum austrum. Victimae vero
offerebantur juxta altare ad aquilonarem partem magis in introitu
tabernaculi, et immolabantur: Caput videlicet, et cuncta, quae adhaerent
jecori. Ideo potius caput nominavit, quam pectus aut armum; quia caput
non solum per se offerebatur ab uno sacerdotum vel levitarum, sicut
caetera membra; sed cum eo adhaerentia jecori, et pede, et intestina
lota aqua jungebantur. Quae quatuor unus sacerdotum elevabat, et ponebat
in altare. Alii octo sacerdotes reliqua membra. Novem vero sacerdotes
offerebant membra holocausti omnia bene lota aqua. Duo vero alii
offerebant sanguinem, ut omnes simul essent duodecim. Decebat autem, ut
illa, quae in cultu Dei immolata erant, a pluribus etiam sacerdotibus
offerrentur.
(LEVIT. II.) Tollet pugillum plenum similae, et olei, ac totum thus.
Expressius dixisset pariter cum thure, totum thus, thure adjuncto, quod
totum complectitur. Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque
simila oleo conspergetur. In Hebraeo pro craticula habetur marhesit, ,
quod est proprie sartago; in quo frixura sit, quod et sono ipsius
nominis innui videtur. Nam marhesit consiliatrix interpretatur propter
stridorem, videlicet frixurae et susurrium sive murmur, quo consiliantem
imitari videtur. Ubi autem in Levitico habetur, oblatio de sartagine, in
Hebraeo est mahhebat, . Potest igitur ita distingui, michar, , id est
cribrum vel rete. Mahhebat, id est patella, ubi decoctio fit liquida.
Marhesit, id est, sartago ubi frixura fit. Nec quidquam fermenti ac
mellis adolebitur in sacrificio Domini. Primitias tantum eorum offeretis
ac munera. Nam in sequentibus dicet, quod cum hostia gratiarum panes duo
fermentari offerentur. Ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et
erit sacerdotis, ut intelligatur quod haec scilicet fermentum et mel,
quando pro primitiis offerebantur, nihil de ipsis super altare
cremabatur, sicut in aliis primitiis; sed cedebant in usus sacerdotis
elevata prius coram Domino. Sin autem obtuleris munus primitiarum frugum
tuarum Domino. De oblatione paschali hic intendit agere. Offeres
primitias tuas Domino, fundens super eas oleum, et thus imponens. Ideo
thus; quia oblatio Domino est. De qua adolebat sacerdos in memoriam
muneris, partem farris fracti, et olei scilicet partem, thus vero totum
adolebis, ut non remaneat de ipso pars aliqua, sicut de farre et oleo,
sed totum comburatur. Hoc igitur in primitiis fermenti, et mellis non
fiebat.
(LEVIT. III.) Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, etc.
Pacifica dicebantur sacrificia, quae offerebantur ab iis qui, non
praecedente delicto, sed quasi pacem habentes, Deo offerebant, vel ideo
pacifica; quia pacem faciebant, ad omnes unicuique suam portionem
tribuendo. Omnes siquidem ex ea communicant nec uni cedit. Ex eis namque
pars in Dei sacrificium adolebatur; pars in usum sacerdotum, id est
pectusculum, et armus dexter cedebat: reliquum erat offerentium. Nam
quoddam sacrificium erat in quo solus Deus participabat, ut holocaustum,
et sacrificium pro peccato sacerdotis, et sacrificium pro peccato totius
populi, quorum primum, totum in altari igne cremabatur: reliqua duo
partim in altari, partim extra castra. Quoddam etiam sacrificium erat in
quo pars Deo cedebat, pars sacerdotibus, ut in sacrificio pro peccato
principis, et singulorum de plebe. Quoddam in quo pars coram Domino
cremabatur, pars ad esum sacerdotum veniebat, pars reliqua offerentibus
remanebat, ut in pacificis, in quibus adeps erat Dei cum quibusdam aliis
partibus; pectusculum et armus dexter sacerdotis, reliquum offerentium
sicut jam superius diximus. Aliarum vero oblationum de farina, praeter
pugillum, quod in memoriale coram domino cremabatur, cum toto thure de
quo nihil reservabatur: quod reliquum erat totum cedebat Aaron et filiis
ejus. Similiter de clibano, et sartagine, et craticula pars in memoriam
coram Domino cremabatur: reliquum erat Aaron, et filiorum ejus. Sic, et
de primitiis praeter fermentum et mel, de quibus nihil cremabatur.
(LEVIT. IV.) Anima si peccaverit per ignorantiam, et de universis
mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quidpiam fecerit;
hucusque pendet sententia: postea per subdivisionem distinguit. Si
quidem ille, qui hoc fecit, est sacerdos, qui unctus est, offeret, etc.
Si autem omnis turba Israel, etc. Si autem peccaverit princeps, etc.
Haec omnia subjuncta respondent ad primam propositionem, qua dictum est:
Anima si peccaverit. Quod autem ait: Si fecerit quidpiam de universis
mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent; vel sic intelligendum
est quod Deus, quaedam propter solam figuram observare praecepit, quae
jam post agnitam veritatem tenere peccare est, vel sic: ut mandatum
large pro praecepto et prohibitione positum intelligamus; ac si diceret:
Si fecerit quidpiam eorum, quae in mandatis Domini continentur, ita quod
de iis praeceptum est, ut non fiant. Si quidem ille, qui hoc fecit
sacerdos est, qui unctus est: peccans in hoc, et delinquere faciens
populum offeret, etc. Quod autem dicit, peccaverit delinquere faciens
populum, vel de omni peccato sacerdotis intelligendum est, quod semper
gravius est, quia caeteris praebet, exemplum delinquendi; vel si hoc
modo peccaverit, ut faciat populum delinquere, aliquid suggerens, vel
suadens verbo sive exemplo, unde alii ad peccandum provocetur: quod
gravius est quod quam si solus peccaverit, certe sicut in Hebraeo
expressius habetur, si sacerdos, qui unctus est, peccavit ad culpam
populi, id est ad similitudinem alicujus de populo, qui valde nocens
est, ut qui aliis exemplum debet esse in justitia: aliis simul fiat in
culpa. Quod dicitur, toties coram Domino, coram tabernaculo, coram
altari, intelligendum est ubi per sacra praesentia Dei erat. Quod etiam
dicitur, toties: Rogabit pro eo sacerdos; alio sensu dici potest:
scilicet condonabit vel remissionem faciet super eum, ut ostendatur quod
per preces sacerdotis remissio fiat criminis.
(LEVIT. V.) Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque
fuerit, quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit
iniquitatem suam. Quidam hoc capitulum ita intelligendum putant. Si
peccaverit homo, in hoc scilicet, quod audierit vocem jurantis coram se,
ut verum dicat: et fuerit testis, id est conscius, et veritatem sciat
pro eo quod ipse illud de quo rogatur, testimonium ferre vidit, aut alio
modo conscius est illius, nisi indicaverit sicut scit veritatem,
portabit iniquitatem suam, id est, reus erit. Vel si peccaverit anima
cum audit vocem jurantis falsum, et cum sit, id est, esse possit testis
falsitatis illius, quia vidit aut conscius est, nisi indicaverit illum
falsum jurare, peccat. In quo tamen hanc mensuram tenere oportet, ut ad
correctionem non ad laesionem illius peccatum ipsius manifestet. Vel si
peccaverit in hoc, scilicet si audierit vocem jurantis falsum, et
contestetur illi dicens se quod iste falso jurat vidisse, aut alio modo
conscium esse cum non sit, nisi postea indicaverit, vel veritatem ipsam
sicut novit, vel saltem sacerdoti culpam suam de falso testimonio quod
perhibuit, portabit iniquitatem suam. Anima quae tetigerit aliquod
immundum, etc. In hoc capitulo oblivionem reprehendit contactus immundi:
consequenti vero, opus. Qui enim tetigerit immundum, immundus efficitur,
et delinquit si per incuriam oblitus immunditiae suae mundationis ritum
non observat. Rursum si post oblivionem reminiscitur immunditiae suae,
subjacebit delicto pro eo, quod mundationem non servavit, et eget
purgari sacrificio. Anima quae juraverit, et protulerit labiis suis, ut
vel valde [male] quod faceret, vel bene: et idipsum juramento, et
sermone firmaverit, oblitaque, scilicet juramenti sui, et negligens
verbum suum, postea intellexerit delictum suum, quod scilicet non
implevit, quod juravit, aut forte quod male juravit: agat poenitentiam
pro peccato. Quidam hic volunt esse culpam, non propterea, quod
juramentum factum est; sed quia falsum est juramentum, ignoranter tamen:
quod postea cum intelligitur, emendari praecipitur, quamvis tamen non
proprie dicatur oblita ejus, quod non novit. Quod autem sequitur:
Offerat de gregibus agnum, sive capram, non hujus solius delicti
expiatio intelligenda est; sed et praecedentium trium. Qui primum
offerens pro peccato. Ubi nos habemus pro peccato, in Hebraeo est pro
expiatione. Verbum enim hatrat, pro expiatione sonat. Anima si
praevaricans caeremonias per errorem, in iis, quae Domino sunt
sanctificata, peccaverit; offeret pro delicto suo arietem Hic peccatum
intelligi vult, cum quis ea, quae sanctificata fuerant Domino, in usus
proprios redegerit, seu de hostiis, de quibus solis sacerdotibus vesci
licebat, manducaverit. Ubi et quod intulit damnum, restituere jubetur,
et quintam partem superaddere: Pro delicto autem suo arietem immaculatum
quinque siclis emptum offerre. Anima quae peccaverit per ignorantiam:
feceritque unum ex iis quae Domini lege prohibentur, et peccati rea
intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus
sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati. Hoc mandatum ab eo
quod superius dixit. Animam de populo terrae per ignorantiam peccantem
pro expiatione sua capram debere offerre: in eo distare videtur quod ibi
praevaricans in mandatis Domini offendisse dicitur. Hic autem non solum
in mandatis Domini, sed etiam in Domino deliquisse memoratur. Unde
convenienter intelligitur in hoc loco delictum significari, quo in
Domino, id est in iis, quae sanctificata sunt Domino, peccatur, atque in
eo solum a praecedente distare, quod illic damnum infertur, et peccatum
committitur; proptereaque damnum cum quinta parte addita restaurari, et
peccatum per arietis immolationem expiari jubetur: hic autem, quia
damnum illatum non est, solum peccatum arietis immolatione purgatur. Qui
videlicet aries offerri jubetur secundum mensuram, et aestimationem
peccati scilicet praecedentis; quia idem hic est peccatum, quamvis non
simile damnum. Utrobique enim in eodem genere peccatur, quamvis diversis
modis. Ut verbi gratia ibi tollendo, et usurpando illicite sancta; hic
illicite contingendo, unde sequitur: Qui, scilicet sacerdos, orabit pro
eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei, quia per errorem deliquit
in Domino. In Hebraeo sic habetur: Remissionem faciet super cum sacerdos
pro errore quo erravit, et nescivit: et dimittitur ei culpa illa qua
peccans peccavit in Deum. Similiter in sequenti capitulo.
(LEVIT. VI.) Anima, quae peccaverit, et, contempto Domino, negaverit
proximo suo depositum, etc., id est, qui contempto Domino conscius est
secreti, et depositum negat, et caetera quae subsequuntur, arietis
immolatione expiari jubetur; quia in eadem aestimatione dictum est cum
supradictis: Cremabitur in altari tota nocte usque mane. De quotidiano
intendit holocausto, nec est quaerendum: quare hic praetermittat de
vespertino, cum ante in Exodo praemiserit de matutino.
(LEVIT. VII.) Quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, erit
sacerdotis a quo offertur. Hic distingue, ut subinferas; alia oblatio,
sive oleo conspersa, sive arida fuerit, cuncta filiis Aaron aequa
mensura dividetur per singulos. Vel erit sacerdotis, quia ad usum
laicorum non pervenit, sicut in pacificis; sed filiis Aaron aequaliter
dividitur. Ex quibus unus pro primitiis offertur Domino. In sacrificio
pacificorum quatuor diversitatum panes offerebantur, et de unoquoque
genere unus offerebatur sacerdoti ita proprius, sicut primitiae.
Reliquos autem habebat homo, qui offerebat de filiis Israel, et
comedebat in atrio. Caro quae tetigerit aliquid immundum, non comedetur,
sed comburetur igni. Qui fuerit immundus, vescetur ex ea. In Hebraeo sic
habetur: Caro quae tetigerit omne pollutum, non comedetur; sed
comburetur igni, et caro. Omnis immundus comedet carnem, quod sic
intelligi potest; qui pollutam non comedet illam carnem, mundus est.
Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, etc. Quod
hic dicit animam pollutam, et postea subjunxit: Anima quae tetigerit
immunditiam hominis: de propria immunditia intelligi vult, et aliena
inquinatam. Haec est unctio Aaron. In Hebraeo est. Augmentum, scilicet
quod datum est ei a Domino lege perpetua de sacrificiis oblatis a populo
Israel, dicitur esse ejus unctio in hoc data.
(LEVIT. VIII.) A dipem vero, et caudam septem diebus quibus
sanctificatus est Aaron, et instructus in sacerdotium immolavit Moyses
quasi summus sacerdos, et accepit ab Aaron, et filiis ejus ea quae
postea accepturus erat Aaron a caetero populo offerente, et sacrificavit
super altare holocausti quotidie, quod unxit in primo illorum septem
dierum, qui fuerunt in fine primi anni. Ita quod octavus quo Aaron
coepit sacrificare, fuit primus dies secundi anni; et eo die egressus a
Domino ignis combussit holocaustum Aaron. Nam Moyses septem
praecedentibus diebus igne terreno sacrificaverat. Eodem octavo die
Nadab, et Abiu sunt consumpti igne vindictae, quia post coelestem ignem
missum a Domino alienum ignem intulerunt. Coquite carnes ante fores
tabernaculi. Sicut laici faciebant de carnibus pacificorum quae
offerebant, ita oportebat Aaron et filios ejus facere in hac eorum
oblatione. Et Moyses tantum inde accipiebat, quantum Aaron postea a
caeteris accepturus erat. Sicut factum est in praesentiarum. Quasi
dicat: Sicut modo instituitur et sanctificatur Aaron, eodem modo
sequaces ejus instituentur.
(LEVIT. IX.) Dixitque ad Aaron, tolle de armento vitulum pro peccato.
Hujus carnes, quia pro peccato sacerdotis oblatus fuit, cum pelle extra
castra comburebantur; aries similiter in holocaustum oblatus totus
cremabatur. Pro peccato autem populi mactavit hircum, vitulum et agnum;
in holocaustum bovem et arietem, hostias pacificas. Nec est contrarium
quod supra praecepit: pro peccato totius multitudinis immolari vitulum,
hic hircum quia ibi pro certo delicto commisso, hic pro universali, et
ibi seorsum pro multitudine, et seorsum pro principibus; hic simul pro
principibus, et turba, et ideo recte hircus, et vitulus. Sed quod post
hircum subjunxit junxit vitulum, dubium est an pro peccato, an in
holocaustum sit. Absque caeromeniis holocausti matutini, id est agno,
qui quotidie, et mane, et vespere offerebatur. Sicque completis hostiis
pro peccato, et holocaustis pacificis descendit. Non descendit de
gradibus, quia prohibitum erat ne gradibus ad altare ascenderetur; sed
de aliquo forte eminentiori loco in quo ad oram stabat ut apte
ministrare posset, ne altitudo altaris impedimento esset.
(LEVIT. XI.) Quidquid ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet
longiora retro crura. Propter illos quatuor pedes debetis, id est
potestis comedere, et de volucribus hic agitur. Omnis aquarum
congregotio munda erit; quidquid in eam cadat, ipsa non potest immunda
fieri, sicut nec fons.
(LEVIT. XIV.) Duos passeres vivos pro se: quos vesci licitum est. Non
dicit ad differentiam aliorum passerum, sed aliarum avium, quibus vesci
licitum non est. Purificatus ingredietur castra, non tamen eodem die
rasurae, et purificationis suae; sed post illum diem exspectabit adhuc
septem dies extra castra sui tabernaculi, scilicet antequam liceat ei
intrare in domum suam propriam; vel si sint in expeditione (sicut modo
in deserto) antequam intret in suum proprium tabernaculum: non tamen ita
liceat ei interim intrare in tabernacula aliorum.
(LEVIT. XV.) Omnis quem tetigerit, qui talis est, id est, immundus
factus ex contactu rei immundae; tetigerit dico, non lotis ante manibus,
id est antequam laverit manus. Per contractum immunditiae si quidem vas
illud fictile fuerit, etc. Quod autem interponit: Lavabit vestimenta
sua; quomodo mundandus sit, ostendit: et deinde redit ad id quod
proposuit: vas fictile, etc.
(LEVIT. XVI.) Accingetur zona linea: cydarim lineam imponet capiti, etc.
Omni die quo sacrificabat summus sacerdos, utebatur aureis vestimentis;
sed quando intrabat sancta sanctorum retinebat tantum linea. Juxta hunc
ritum faciet tabernaculo; id est, idem faciet in tabernaculo testimonii:
ipsum similiter expiando.
(LEVIT. XVII.) Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem, aut
ovem, aut capram, in castris vel extra castra; et non obtulerit ad
ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit. Hoc
intelligendum est de illo tantum tempore, quo morabantur in deserto, et
tabernaculum Domini juxta se habebant. Nam in terra promissionis iis,
qui longe erant a loco sacrificandi, concedebatur ad esum pecora mactare
vescique carnibus, etsi non immolarent.
(LEVIT. XVIII.) Quae domi, vel foris genita est, id est ex legitima
copulatione, vel est concubinatu.
(LEVIT. XIX.) Poma, quae germinant, immunda erunt vobis: hoc non est in
Hebraeo. Quarto anno sanctificabitur, id est, dabitur Domino, et tamen
poterit redimi alio pretio.
(LEVIT. XX.) De semine tuo, id est de filiis tuis, non dabis, id est,
non immolabis idolo Moloch, more gentium.
(LEVIT. XXII.) Immundum super mortuo, id est immunditiam morticinii.
(LEVIT. XXIII.) Altero die Sabbati, et sanctificabit illum; id est
decima sexta luna. In quo die consecrabatur, et prius elevabatur coram
Domino, et postea torrebatur igni, et terebatur in farinam, et fiebat
inde sacrificium. Et ab isto die computabantur septem septimanae; et
dies primus post eas erat Pentecoste, qui dies semper est sextus tertii
mensis, sicut et in donatione legis contigit. Sciendum autem quod et hic
manipulus, et omnia sacrificia festorum, sicut et quotidianum
holocaustum, communiter ab omni Israel accipiebantur; et dives non plus
quam pauper ponebat in collecta, quae ad arbitrium summi sacerdotis
servabatur. Mense septimo, prima die mensis. Hoc die descendit Moyses de
monte transactis tribus quadragenis, quibus, et jejunavit. Finita enim
prima descendit Moyses; quia populus peccaverat in vitulo conflatili, et
facta vindicta et fractis tabulis, altero die ascendit in montem, et
jejunavit item alia quadragena, ut impetraret veniam Qua finita, dixit
ei Dominus, ut descenderet et excideret alias tabulas super quas, et
ipse Dominus iterum se scripturum decem praecepta promittit in
Deuteronomio. Quod cum fecisset Moyses, et item altero die post
descensum ascenderet, jejunavit tertio; et in ultimo die tertiae
quadragenae cum deberet descendere Moyses, indixit ei Dominus festum
expiationis in signum, et memoriam remissionis peccatorum quam Dominus
fecit tunc populo precibus Moysi. A quinto decimo die post omnem
collectionem fructuum oportebat fieri hoc festum, propterea quod de
omnibus fructibus oportebat Domino offerri. Ideo autem quinto decimo die
mensis fit? quia quinto decimo die mensis, licet non hujus, sed primi:
in tabernaculis nubium habitare coeperant filii Israel. Nubes septem
circuibant ex omni parte tabernaculum, et etiam totum populum. Baculum,
id est, Robur potius.
(LEVIT. XXVI. LEVIT. XXVII.) Animal immundum, quod immolari Domino non
potest, etc. Hic de animali agit, quod immolari posset Domino si careret
macula. Quod si dare voluerit, etc. Omne quod Domino consecratur, sive
homo, sive animal. Ista consecratio in Hebraeo dicitur anathematizatio;
quia ista a communi hominum usu removebantur. Quidquid hoc modo
sacrabatur Domino, nulla redemptione poterat reverti ad hominem, etiam
si pater consecrasset filiam, prius moreretur quam redimeretur; et hoc
est morte morietur. Solummodo masculos in primogenitis Aegypti
interfecit Dominus, et ideo solos masculos, tam in hominibus quam aliis
in animalibus praecepit redimi, etsi prius nasceretur femina,
quandocunque filii post eam nascerentur, non oportebat redimi.
|
|