|
Unde dicitur in libro bellorum Domini: haec eadem scriptura intelligenda
est. In qua bella Domini commemorantur, quae fecit pro populo suo. In
qua etiam dicitur hoc quod Israel pugnaturus contra regem Seon in
torrentibus Arnon dixit. Sicut fecit nobis, Dominus in mari Rubro
submergens Egyptios: sic faciet in torrentibus Arnon prosternens
Amorrhaeos Dicitur etiam in hoc libro, quod scopuli torrentium inclinati
sunt; umbraculum praebituri, ut requiescerent, filiis Israel in Arnon.
Scopuli torrentium inclinati sunt, muta elementa obsequio accurrunt, et
homo mortalis, quid poterit? Figura est loquendi cum hyperbole. Vel
scopuli torrentium inclinati sunt, id est superbi et impetuosi humiliati
sunt, resistere non valentes. Ex eo loco ubi, scilicet castra metati
sunt in deserto, apparuit puteus virtute divina factus, super quo
priusquam appareret, locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et
dabo ei aquam. Tunc, id est facta promissione, exsultans in spe cecinit
Israel carmen istud. Ascendat puteus inundans largiter usque ad summum,
hoc concinebant, filii Israel iterantes. Puteus quem foderunt principes,
et paraverunt duces multitudinis. Quomodo paraverunt? In datore legis,
et in baculis suis. Homines enim terram fodere potuerunt, sed aquam,
nisi dante Deo habere non potuerunt. Tali fossore et tali datore aqua
data est populo in solitudine. De qua solitudine exeuntes venerunt
Matthana: De Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth; de Bamoth, in
vallem, quae vallis est in regione Moab in vertice Phasga; id est in
illa regione, ubi est vertex Phasga, et respicit contra desertum. Tunc
misit Israel nuntios ad Seon usque Jesboth [Jeboc], et filios Amon; non
ultra, quia forti praesidio tenebantur termini Amonitarum. Urbs Hesebon
fuit regis Seon Amorrhaei, qui pugnavit, etc. Idcirco, qui Seon vastavit
Moabitas, dicitur in proverbio de hac re facto: Venite in Hesebon, et
aedificetur, et construatur, ipsa Esebon, quae est civitas regis Seon.
Civitas enim regis victoriosi aedificanda est et sublimanda; quia de
ipsa Hesebon, Ignis egressus est, et flamma similiter egressa est de
ipsa, quae est oppidum regis Seon; et devoravit ipsa flamma, Arnon;
scilicet civitatem Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon; quia in
excelsis locis et turribus illius, vel in locis ubi idola colebantur,
habitabant, unde merito dicitur: Vae tibi Moab! Quare? Quia peristi, o
popule Chamos, id est colens idolum Chamos [Cathmos]. Dedit juste
deserens, vel Chamos defendere non valens filios ejus populi in fugam,
et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Seon. Jugum, id est potestas
ipsorum. Moabitarum deperiit ab Hesebon usque Dibon; et ipsi Moabitae
fugientes lassi [lapsi] pervenerunt in Jophe [Nophe] et usque Madaba
[Medaba].
|
|