NUM. XXIV.

Perdat reliquias civitatis, scilicet Seir. Vidit quoque Cineum, et assumpta parabola ait: Robustum quidem est habitaculum tuum, sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe Caeni [Cin], quandiu poteris permanere? Caeni in hoc loco non filius Adam, qui fratrem suum Abel interfecit, significatur; sed Caeni, unde Caeneus dicitur populus: in prima syllaba post c, ae sequente; in ultima syllaba enim praecedente, et sequente i. Vel, ut alii, Cham, filius Noe. In Hebraeo autem prototo, quod dictum est si fueris electus de stirpe Caeni, quandiu poteris permanere? hoc solum sonare videtur, ac si diceret: Cineus destruetur, ut sic dicatur: Sed si in petra posueris nidum tuum, Cineus destruetur, id est tu, quamvis ita securus et munitus esse videaris, destrueris tamen. Assur enim capiet te.

Et haec in Numeros. Reliqua enim desideramus.