HUGONIS DE S. VICTORE

EPISTOLAE.


EPISTOLA PRIMA. AD RANULPHUM DE MAURIACO. Quod charitas nunquam excidit.

Dilecto fratri R. HUGO peccator.

Charitas nunquam excidit (I Cor. XIII). Audieram hoc et sciebam quod verum erat. Nunc autem, frater charissime, experimentum accessit, et scio plane quod charitas nunquam excidit. Peregre profectus eram, et veni ad vos in terram alienam; et quasi aliena non erat, quoniam inveni amicos ibi: sed nescio an prius fecerim, an factus sim. Tamen inveni illic charitatem, et dilexi eam; et non potui fastidire, quia dulcis mihi erat; et implevi sacculum cordis mei, et dolui quod angustus inventus est, et non valuit capere totam: tamen implevi quantum potui. Totum implevi quod habui, sed totum capere non valui quod inveni. Accepi ergo quantum capere potui, et onustus pretio pretioso pondus non sensi, quoniam sublevabat me sarcina mea. Nunc autem longo itinere confecto, adhuc sacculum meum plenum reperio, et non excidit quidquam ex eo, quoniam charitas nunquam excidit. Illic ergo, frater charissime, inter caetera memoria tui primum inventa est, et signavi ex ea litteras istas, cupiens te sanum esse et salvum in Domino. Tu ergo vicem repende dilectionis, et ora pro me. Dominus Jesus Christus tecum sit. Amen.