|
HUGO RANULPHO DE MAURIACO.
Fervor charitatis tuae pondus quaestionum nobis invexit. Postulas primum
expositionem tibi fieri in illud opus quod Coena Cypriani dicitur: quod
quia nunc prae manibus non erat, convenientem apud te excusationem
accepimus.
QUAEST. 1. Deinde quaeris quid sibi velit illa altercatio Michaelis cum
diabolo pro corpore Moysi, quae in Epistola apostoli Judae commemoratur.
Hic tibi hoc sufficere putamus quod patres nostri qui ante nos verbum
Dei ministraverunt, per corpus Moysi populum Judaicum intelligendum
putaverunt, cujus et ipse caput exstiterat. Per Michaelem vero divinam
potentiam cum diabolo, id est cum adversaria virtute, quasi concertantem
pro populo eodem, ut salvus fieret; neque alia maledictione adversarii
virtutem repulsam, nisi quia Dominus qui elegit Hierusalem, ab his
potestatem inimici repulit, quos de populo illo per solam gratiam ad
salutem elegit.
QUAEST. 2. Quaeris rursum quos intelligi oporteat libros illos, et
utrumne adhuc supersint, quorum in libro Numerorum et Jesu Nave mentio
fit, sed et in Malachim et Paralipomenon, cum dicitur: Nonne hoc
scriptum est in libro Justorum et libro Bellorum Domini; et item: in
libro Gad videntis, et Addo, sive Semeiae, aut Haiae Silonitis. Nos
itaque et in hoc sensum doctorum sequentes, librum Justorum et librum
Bellorum Domini non alios, sed hos ipsos libros in quibus haec scripta
sunt intelligimus, more Scripturarum narrationem suam commendantium,
quando ad confirmationem suam, suo quasi alieno testimonio adducto,
auctoritas congeminari videtur. Liber autem Gad et Addo et Semeiae et
Haiae libros fuisse proprios ab ipsis qui praenominati sunt auctoribus
editos, sed per translationis seriem ad nos nequaquam pervenisse. Utrum
autem adhuc apud Hebraeos habeantur, incertum, quamvis verisimilius post
incensam legem a Chaldaeis hos quoque sublatos e medio nec superesse
modo probabilius existimetur. Pro eo autem quod in Malachim et
Paralipomenon dicitur: Nonne haec scripta sunt in libro Sermonum sive
Verborum dierum regum Juda aut Israel (III Reg. XV), quamvis hic in
quaestione tua propositum non sit, si quid supererogavero, tu cum
redieris, si reddere non placet, ne tamen succenseas: fieri etenim
potest ut sint qui et hoc ignorent, quibus si tecum consulitur,
displicere non debet. Librum igitur Verborum dierum regum Juda, et item
librum Verborum regum Israel, singulos libros intelligendos arbitramur,
in quibus gesta regum, scilicet Juda et Israel, non uno aliquo auctore
descripta, sed diversis temporibus et diversis auctoribus, prout
videlicet ea evenire contingebat, adnotata fuerunt. De quibus ea quae
magis digna memoria videbantur, per subsequentes auctores excerpta et
stylo elimatiore formata in hos libros, Malachim scilicet et
Paralipomenon, compendiosa narratione expressa sunt. Illi ergo sunt
libri ad quos mittunt Malachim et Paralipomenon, reliqua cognoscere
volentes. Hos autem nec per translationem ad nos venisse, nec apud
Hebraeos modo exstare putamus.
QUAEST. 3. Quaeris item quomodo accipiendum sit id quod dicit Salvator:
Quod omnis qui reliquerit uxorem, etc., propter me, centuplum accipiet,
et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX), cum ipse alibi dicat (Matth.
V), uxorem, excepta causa fornicationis, recte dimitti non posse, neque
a viro discedere debere. Ubi convenienter intelligitur quod id etiam
quod homo propter se convenienter facere non potest, aliquando propter
Deum recte facere potest. Tunc autem recte propter Deum facit, cum
secundum Deum facit. Propter Deum igitur uxorem relinquere, est vel per
continentiam propter Deum abstinere ne accipiat; aut cum reatus illius
exigit, vel assensus permittit, concupiscentia non teneri ne discedat.
Recte igitur relinquit propter Deum, qui relinquere potest secundum
Deum. Quandiu autem secundum Deum relinquere non potest, propter Deum
relinquere non potest. Cum autem causa Dei exigit, non solum relinqui
sed recte etiam odio haberi potest, ut in eo propter Deum odiatur, quod
contra Deum non diligitur.
QUAEST. 4. Quaeris etiam quid sibi velit hoc dictum Apostoli in illa
Epistola quae scribitur ad Hebraeos: Impossibile est eos qui semel sunt
illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste et participes sunt facti
Spiritus sancti, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam
(Hebr. VI). Quod idcirco gravius auditu est, quia poenitentiae remedium
tollere, et peccatoribus desperationem inducere videtur. Propterea non
convenit verbum Dei ita interpretari, ut in eo aliquid veritati
contrarium sentiamus. Quod igitur dicit, semel illuminatos et coelestis
doni participes effectos, post lapsum, ad poenitentiam renovari non
posse, vel sic accipimus, quia homo per se quidem peccare potest, sed
per se sine adjutorio divinae gratiae corrigi non potest, sicut scriptum
est: Spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII.). Vel sic: quod, post
lapsum, homo renovari non potest, ut scilicet hoc sit quod fuisset si
non peccasset. Verbi gratia, si virgo est et corrumpitur, poenitere
potest, sed iterum virgo esse non potest. Et si poenitende forte facit
ut melior sit quam fuit cum cecidit, non tamen facere potest ut talis
sit qualis fuisset si non peccasset, et tamen haec bona quae nunc facit
fecisset; secundum quod aliquo modo irrecuperabile praeteritae culpae
damnum constat, cum praesentibus lucris justitiae hoc semper deesse
cernitur, quod in culpa praeterita amissum comprobatur: quod utique si
adesset, plus esset. Potest et aliter convenienter intelligi haec
impossibilitas. Peccator enim semel morte Christi redemptus, et a
peccati vetustate liberatus, si denuo lapsus fuerit, secundum id iterum
renovari non potest, quod Christi mortem aliam ad renovationem habere
non potest, quamvis eamdem possit [an poscit?] et eadem denuo renovari
possit. Terretur autem probabiliter peccator, ut scilicet quia Christus
cujus morte redemptus est, iterum mori non potest, sic caveat peccatum
iterare, sicut impossibile videt mortem Christi iterari pro peccato,
sicut scriptum est (Hebr. X), post acceptam veniam voluntarie
peccantibus, hostiam pro peccato non relinqui, id est, vel hanc ad
excusationem vel aliam ad remissionem. Voluntaria enim peccata
intelligenda non sunt, de quibus dicitur: Jam nihil damnationis est his
qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII). Nam voluntarie peccantibus etiam
in Christo positis haec hostia ad excusationem damnationis non
relinquitur, sicut poenitentibus etiam de voluntariis peccatis ad
remissionem condonatur. Sic itaque post acceptam gratiam lapsi iterum
renovari non possunt et tamen renovari possunt, quia iterari non potest,
quo renovantur, ut aliud sit; sed ab his qui renovandi sunt denuo
recuperari potest, ut eo recuperato amisisse damnabile non sit.
|
|