|
JOANNI Hispalensium archiepiscopo, HUGO servus crucis Christi.
Quid, frater charissime, quid dicam tibi? Si coeperimus loqui tibi,
forsitan moleste accipies. Vir ille fortis erat et magnus, et omnium
contemptor tormentorum, et nemo illi loquebatur verbum, quia videbant
dolorem ejus esse vehementem (Job II). Quomodo igitur nos tibi loqui
poterimus in tanti doloris vehementia? Si tamen doles quantum tibi
dolendum est [al., tu dolendus es]? quid tibi faciemus? Tenebimus
conceptum sermonem, quem cor nostrum et anima nostra, non (quomodo in
illis) impatientia loquendi, sed vehementia dolendi parturire jam
coepit. Ergo tacere poterit charitas, ut non erumpat et clamet in
doloribus suis, et in angustia tribulationis suae. Jam enim gladius
pervenit usque ad animam, et venit mors fraudulenta carni parcens, ut
spiritum exstinguat. Nosti, frater, quid velim? De anima tua causa
agitur. Vide quid facias. Christus tibi opponit mortem suam, Christianus
redemptionem suam. Quaerit ille emptum, iste redemptum. Ille se pretium
pro te incassum dedisse conqueritur; iste pretio redemptum perditum
lamentatur. Sed dicis: Ego conscientiam meam novi. Nemo me terreat:
Christianum non facit lingua, sed conscientia. Ego Christum diligo:
sufficit mihi. Non amplius ille quaerit. Quod potissimum meum est, illi
dedi. Cor habet, illud possideat. Dicam homini quodlibet. Ipse Dominus
novit quod invitus nego. Lingua hoc dicit, non conscientia. Ore quidem
nego, sed corde confiteor. Audi, frater. Scriptura dicit: Corde creditur
ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. XVI). Quomodo
ergo salutem habere putas, si confessionem non habes? Christum negas et
dicis te Spiritum sanctum habere? Quid est ergo quod ait Apostolus: Nemo
in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu? (I Cor. XII.) Si dicis
anathema Jesu, Spiritum Christi quomodo habes? Si vero non habes
Spiritum Christi, non es Christi. Qui non habet, inquit Scriptura,
Spiritum Christi, hic non est ejus (Rom. VIII). Audi iterum: Qui,
inquit, me erubuit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum
venerit in majestate sua (Luc. IX). Sed dicis bene: Qui pro erubescentia
Christum negat, juste damnatur, juste a Christo non cognoscitur. Parum
enim est hoc verecundiam Christo anteferre. Ego plus habeo quod in
excusatione praetendam. Non enim erubesco, sed timeo. Majus est quod me
terret. Ipse novit quia pati non valeo. Parcit ergo infirmitati,
condescendit devotioni. Non attendit ad vocem, sed ad charitatem
respicit. Nemo carnem suam odio habuit (Ephes. V). Timeo pro carne mea,
quam odire non possum. O fallax deceptio! Ergo carnem amabis, et
Creatorem blasphemabis? Quid ergo sibi vult quod ait: Qui amat animam
suam plus quam me non est me dignus (Luc. XIV). Si animam recte plus
amare non potes, carnem potes? Sed dicis: Non plus carnem diligo: plus
enim diligo Deum nostrum quam carnem meam. Videamus modo. Quod plus
diligis, hoc potius eligis. Dicit Deus tuus: Noli timere eos qui corpus
occidunt, animae autem non habent quid faciant (Matth. X). Hoc ergo Deus
dicit, hoc caro contradicit; vide modo. Quod plus diligis, hoc potius
eligis. O qualis pastor! Quomodo tu animam poneres pro ovibus tuis
(Joan. X), qui nec pro anima tua animam tuam ponis? Tu pro anima tua
dare non vis carnem tuam, et pro ovibus tuis dares animam tuam? O qualis
pastor? Non sic fecit bonus ille Pastor, qui animam suam posuit pro
ovibus suis, et pro grege suo mori dignatus est. Quid tibi videtur? Si
sic ille ut tu mortem timuisset, quae, putas, ovis adhuc a morte
liberata fuisset? Putavit ille bonum pastorem eligere ovibus suis, qui,
veniente lupo, non effugeret, neque sub trepidationis latebra sese ovium
periculo posthabito occultavit. Venit lupus, oves rapere non potuit;
pastorem non solum rapuit, sed abstraxit. Mira res! Ovis audet, et
pastor trepidat. O qualis pastor! Si talis futurus fuisti, quare curam
ovium suscepisti? Si accepisti dignitatem, quare non impendis bonitatem:
Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis (ibid.). Sed dicis:
Petrus ore negavit; tamen, quia corde non negavit, respexit illum
Dominus, et vocatus est nomine suo ad resurrectionis gaudium cum aliis
apostolis. Hoc, ut audio, maximum est quod ad excusationem tui
praetendis. Respexit ergo Dominus Petrum negantem. Quare? ut faceret
confitentem: prius flentem, postea confitentem. Respexit ad
compunctionem, vocavit ad confessionem. Si ergo tu respectum Christi
habes, ubi sunt lacrymae? Si autem lacrymaris, quare non confiteris? Si
sequeris Petrum negantem, cur non imitaris confitentem. Postremo,
frater, si Christianus es, ubi est signum regis tui? Ego alienum
characterem video in fronte tua. Scis quid futurum sit super illis qui
characterem bestiae portant? Servi Dei nostri signati sunt in frontibus
suis, et non possunt exterminii sententiam evadere, nisi solum ii qui in
figura Tau crucis Christi signaculo muniuntur. Crux in pectore, fides in
corde; crux in fronte, confessio in ore: utrumque debetur, utrumque
exigitur. Totum Christus vindicat sibi. Cor ad fidem sui, os ad
confessionem sui. Sed astat tortor, gladius exertus minatur. Audi: Qui
amat animam suam, perdet eam; et qui perdiderit animam suam in hoc mundo
propter me, in vitam aeternam custodiet eam (Marc. VIII). Qui perdit
propter me, recipiet a me. Ego commendatum servabo, ut melius restituam.
Nihil trepides. Capillus de capite tuo non peribit (Luc. XXI). Quid
sollicitaris de anima, qui de capillo etiam securitatem accepisti? Sed
fortassis dices mihi, quod multi hodie intra sinum Ecclesiae in fide et
confessione Christi vivunt, qui, si sic interrogarentur, nullatenus
Christum confiterentur. Ad quod ego tibi voce prophetica respondeo, quod
judicia Domini abyssus multa (Psal. XXXV). Non possumus, nos, scrutari
profundum judiciorum Dei, et investigabiles vias ejus penetrare.
Miserebor, inquit, cui misertus fuero; et misericordiam praestabo, cui
misericors fuero (Rom. IX; Exod. XXXIII; Rom. IX). Si ergo in oculis
ejus placitum fuerit, ut quibusdam parvulis suis, quos mater Ecclesia
aut conceptos portat, aut nutrit editos, parcat, et ad istos graviores
tentationum interrogationes venire non permittat, tu quis es qui ei
dicas: Cur ita facis (Job IX). Non tuam decet excellentiam, ut te in
numero talium existimandum intelligas. Inter magnos servos, non quasi
parvulus, sed custos et provisor parvulorum locum acceperas. Tibi
itaque, quasi magno et forti, et ad primam vel proximam consecutionem
idoneo, dixit Jesus: Sequere me (Joan. XI). Te igitur proximum post
ipsum locum adeptum, ut eum sequaris, admonuit, quatenus tu postea
sequacibus tuis, quibus ad vitam ducatum praebere debueras, fiducialiter
dicere posses: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI).
Si ergo Dominus te, tanquam servum magnum et fidelem, ad gloriam suae
imitationis vocare voluit, vide quale sit hoc, ut tu ad pusillos ejus
qui interim fovendi sunt, non premendi, respiciens, dicas: Domine, hi
autem quid? (Joan. XXI.) Dixit hoc ille, quem tu imitari putas, cum
tamen per omnia non debeas, non intelligens dignitatem vocationis
illius, neque recte intuens pietatem dispensationis divinae. Et idcirco
justae increpationis sententiam audivit, ut auscultare disceret, non
judicare. Sic, inquit, eum volo manere, donec veniam. Quid ad te? Tu me
sequere (ibid.). Hoc est ergo, frater, verbum quod intentisssime et
diligentissime audire debes, ut Regem tuum sequaris et consequaris.
Sequaris ad poenam, consequaris ad gloriam. Si patiendum est pro
Christo, excusationem non habes. Non sunt condignae passiones hujus
temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Si
autem et sine passione negas, non solum dico, non excusaris, sed amplius
dico quod accusaris. Miser, ubi est anima tua, ut non recogites qualis
factus sis? qualem gloriam perdidisti, et ad quantam miseriam et
confusionem corruisti? Aspice temetipsum, qualis es: ubi est corona tua
et gloria? Dereliquisti Regem tuum: unaquaeque gens deos suos sequitur:
Et certe ipsi non sunt dii (Jer. II). Tu Dominum et Deum tuum
reliquisti, et factus es vilis, opprobrium pessimorum. O qualis pastor
Christianorum! Quomodo tu pasces oves Christi, qui te ipsum perdidisti?
Lupo futuro oves pascendae datae sunt. O qualis pastor! Erubesce, miser,
et confundere! Christianorum oculi in te sunt. De longe videris. Non
potes latere. Error tuus te notum fecit. Non potes evadere confusionem,
nisi ostendas confessionem.
|
|