Auctor incertus

EXCERPTIONUM ALLEGORICARUM LIBRI XXIV

Cum scholiis domini Thomae Garzonii a Bagnacaballo
coenobii S. Victoris Parisiensis theologi.


PROLOGUS.

Accipe, charissime frater, Excerptionum munus quod postulasti. Invenies in eo multa ex multis libris collecta, in unam seriem ordinate disposita, sibi prout ratio sensuum postulat cohaerentia, continuata et connexa, dilectionis tuae studio satis utilia. Sacrorum namque librorum fertiles agros pervolantes, et ex eis optima quaeque colligentes, pauca vel nulla simplicitati tuae sacrae Scripturae lectionem ingredienti necessaria praetermittimus. Per haec autem, quae scribimus, nec grammaticos docere, nec sapientes volumus erudire, sed tuae petitioni, tuo desiderio volumus satisfacere, tuumque studium in melius adjuvare. Sed et hoc tibi notum esse volumus, quod de his, quae tibi scribimus, nobis gloriam non damus, sed Deo, et sanctis doctoribus, ex quorum libris ea sumpsimus, licet multa ponamus, quae proprio sensu cogitavimus, propriis verbis dictavimus. Modum scribendi talem servamus. Totam schedulae hujus seriem in duas partes dividimus. In prima parte materiam habemus originem artium, situm terrarum, cursum historiarum ab initio usque ad nos decurrentium. In secunda parte materiam habemus sensus allegoriarum, et tropologiarum secundum subjacentis lineam historiae dispositarum. Primam partem per decem libros distinguimus. In primo libro de origine artium, et divisione earum breviter disputamus. In secundo materiam mundanae et divinae Scripturae, et quomodo mundana divinae subserviat demonstramus cum quorumdam adjectione. In tertio situm terrarum describimus. In quarto summam historiae divinae ab initio usque ad nativitatem Christi ponimus. In quinto ortum, cursum et occasum regnorum mundi a tempore, quo ab initio esse coeperunt, usque ad nativitatem Christi. In sexto tractamus de imperatoribus Romanis ab Octaviano [Octavio] usque ad Trajanum. In septimo a Trajano usque ad Constantinum Magnum. In octavo a Constantino Magno usque ad Zenonem. In nono a Zenone usque ad Carolum Magnum. In decimo tractamus de origine, et regibus Francorum usque ad Carolum, et post, a Carolo usque ad nos. Secundam vero partem operis hujus per quatuordecim libros dividimus. Primus liber tractat de mysteriis rerum gestarum ab initio usque ad Abraham. Secundus de mysteriis rerum gestarum ab Abraham usque ad Moysen. Tertius de mysteriis rerum gestarum a Moyse usque ad Josue. Quartus de mysteriis rerum gestarum a Josue usque ad Elcanam patrem Samuelis. Quintus de mysteriis rerum gestarum ab Elcana usque ad David, ubi scriptum est: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te (I Reg. XV). Sextus de mysteriis rerum gestarum a David usque ad Salomonem. Septimus de mysteriis rerum gestarum a Salomone usque ad transmigrationem Babylonis. Octavus de mysteriis rerum gestarum quae continentur in Esdra. Nonus de mysteriis rerum gestarum, quae continentur in libris Esther, Tobiae et Judith. Decimus sermones diversos singulos de materia sua editos. Caetera, quae deinceps ponimus, de Novo Testamento sumimus quatuorque libris determinamus. Sicque totum opus viginti quatuor libris consumamus. Quod vero in singulis capitulis brevitati studemus. Ideo facimus ne imperfectionem inchoationis tuae verbis prolixioribus oneremus. Primae autem partis libros et capitula taliter in sequentibus ordinamus.