|
Deus summe bonus, et immutabiliter bonus, sciens suam beatitudinem
communicari posse, et minui omnino non posse, fecit creaturam
rationalem, ut eam faceret suae beatitudinis esse participem. Fecit
autem eam ad imaginem et similitudinem suam secundum dilectionem; ad
imaginem suam, secundum cognitionem veritatis; ad similitudinem suam,
secundum amorem veritatis; ad imaginem suam, secundum intellectum; ad
similitudinem suam, secundum affectum. Sic opifex fecit Deus creaturam
rationalem ad imaginem et similitudinem suam, ut per hoc quod facta
esset ad imaginem Dei, Deum cognosceret, et per hoc quod facta esset ad
similitudinem Dei, Deum diligeret, et cognoscendo et diligendo Deum
possideret, et possidendo beata esset. Sicut enim in uno elemento,
scilicet igne duo sunt inter se diversa, et a se prorsus remota,
scilicet splendor et calor, nec splendor est calor, nec calor splendor,
quia splendor lucet, et videtur, et calor ardet, et sentitur, nec
splendor ardet aut aliter quam visu sentitur, nec calor lucet aut
videtur. Ita in spirituali creatura imago Dei et similitudo Dei inter se
diversa sunt, et a se quodammodo remota. Nam secundum illud originale
bonum, quo facta est ad imaginem Dei, ipsa spiritualis creatura elucet
ad cognitionem; et secundum illud bonum, quo facta est ad similitudinem
Dei, calet ad dilectionem. Jussit autem Conditor ipsius partem ejus in
sua simplici puritate subsistere, scilicet naturam angelicam, partem
vero illius luteis corporibus inesse, naturam videlicet humanam .
|
|