CAP. XII. De astronomia et astrologia.

Astronomia in mathematica non solum est ordine postrema, sed et loco sublimior, et excelsior dignitate, quia cum caeterae tres quodammodo inferius versentur, haec sola coelestium et supernorum dispositionem investigandam, ac tractandam suscepit. Astronomia dividitur in duas species, in sphaericam et gnomonicam. Sphaerica est, quae spatia, et situm considerat coelestium corporum. Gnomonica, quae motum horologii attendit. Inter astronomiam et astrologiam hoc interesse videtur quod astronomia de lege astrorum, et conversione coeli disserit, regiones, circulos, ortus, occasus siderum, et cur unumquodque ita vocetur investigando. Astrologia autem astra considerat secundum nativitatis et mortis, vel aliorum quorumlibet eventuum observationem, quae partim naturalis est, partim superstitiosa. Naturalis est in complexionibus, e quibus sunt aegritudo, sanitas, sterilitas, fertilitas, tempestas, serenitas, quae secundum superiorem contemperantiam variatur. Superstitiosa est in contingentibus, haec in constellationibus constat, et hanc partem mathematici, qui interpretantur vani, tractant .