CAP. II. De tribus bonis primordialibus et duobus externis homini datis.

Tria bona primordialia dedit Deus homini in creatione. Primum bonum fuit quod eum Deus fecit ad imaginem suam; secundum, quod eum fecit ad similitudinem suam; tertium bonum fuit immortalitas corporis, si perstitisset homo in obsequio Conditoris. Ista tria bona fuerunt homini in conditione divinitus data, et naturaliter et originaliter insita. Fuerunt et alia duo bona hominis quasi extra eum, unum subtus eum, alterum supra eum. Subtus eum mundus, supra eum Deus. Mundus visibile bonum et transitorium, Deus invisibile bonum et aeternum. In isto fuit homo creatus, in illo beatificandus. Sub Deo fuit homo conditione, supra mundum dignitate, de inferiori bono recessurus, ad superius bonum perventurus. Sunt itaque tria primordialia bona hominis, homini scilicet in conditione data, et substantialiter insita, imago Dei, similitudo Dei, immortalitas corporis, si perseverare voluisset in obsequio Creatoris .