CAP. XXIII. Quomodo legendae sint artes.

In legendis artibus talis est ordo servandus. Prima omnium comparanda est eloquentia, et ideo expetenda logica, deinde per ethicam purificandus oculus mentis, et sic ad rhetoricam transeundum. Aegyptus mater est artium, de Aegypto venerunt in Graeciam, de Graecia in Italiam. Sola physica tractat de rebus, caeterae omnes de intellectibus rerum, sed logica tractat de rebus secundum praedicamentalem constitutionem. Mathematica secundum lineamentalem dimensionem, et ideo logica aliquando pura intelligentia utitur. Mathematica nunquam sine imaginatione est. Sciendum est autem quod aliquando physica large accipitur aequipollens theoricae. Ethica quoque aequipollens practicae, et tunc philosophia in tres tantum scientias dividitur, physicam, ethicam, logicam. Sciendum quoque est quod mechanica secundum rationem sui sub philosophia continetur, non secundum administrationem. Verbi gratia, ratio agriculturae pertinet ad philosophum, administratio ad rusticum .