|
Theologus primus apud Graecos Linus fuit, apud Latinos Varro, et nostris
temporibus Joannes Scotus De decem in Deum categoriis. Physicam
naturalem Thales Milesius, unus de septem sapientibus, invenit.
Arithmeticam Pythagoras invenit, Boetius transtulit. Musicae repertorem
divina historia commemorat Jobal; Graeci, et alii alios. Geometriam
Graeci invenerunt; astrologiam, Abraham. Neharot autem astronomiam,
cujus etiam nomine inscribitur. Ethicam Socrates docuit. Usum lanificii
fertur Minerva Atheniensibus tradidisse. Ninus primus omnium bella
movit. Usum navigii Pelasgi invenerunt. Ceres frumentum dicitur
invenisse. Usum quoque deliciarum coquinae Aptius. Medicinae inventor
putatur Apollo. Ludos Lydi invenerunt, qui de Lydia quondam egressi in
Etruria consederunt, et ibi inter caetera superstitionum suarum genera
ludos instituerunt. Unde Romani accersitis magistris ludos Romae
fecerunt. Abraham invenit litteras Syrorum, Phoenix Graecorum, Isis
Aegyptiorum, Moyses Hebraeorum, Carmentis Latinorum. Alcmon quidam
fabulas dicitur invenisse. Parmenides dicitur dialecticam in rupe quadam
excogitasse, Demosthenes rhetoricam invenisse .
|
|