CAP. III. De tribus malis principalibus.

Sunt autem tria mala principalia, quae corrumpunt tria bona praecedentia: Ignorantia, concupiscentia, infirmitas. Ignorantia boni, concupiscentia mali, infirmitas corporis humani. Per primum malum corruptum est primum bonum; per secundum, secundum; per tertium, tertium. Per ignorantiam namque corrupta est in nobis divina imago. Per concupiscentiam divina similitudo. Per infirmitatem immortalitas corporis. Facta est itaque via hominis tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eum (Psal. XXXIV). Tenebrae per ignorantiam, lubricum per concupiscentiam, et angelus Domini, id est, infirmitas corporis corpori ad vindictam immissa, persequens eum per mortalitatem, donec in terram revertatur de qua sumptus est. Solet autem, secundum quosdam, hoc quod hic concupiscentiam nominamus, specialiter vitium dici, ut dicantur tria mala sic: ignorantia, vitium, infirmitas, per quae tria mala praecedentia bona sunt corrupta .