|
Tria sunt remedia principalia contra tria praedicta mala, ut per tria
remedia tria mala repellantur, tria bona reformentur. Sunt autem haec:
sapientia, virtus, necessitas. Sapientia contra ignorantiam, virtus
contra vitium, necessitas contra infirmitatem. Sapientia est
comprehensio rerum, prout sunt. Virtus est habitus animi in modum
naturae rationi consentaneus. Est autem habitus qualitas veniens per
applicationem subjecti difficile mobilis, sicut dispositio est qualitas
veniens per applicationem subjecti facile mobilis. Subjectum dicimus
animum, qui ad ipsam suscipiendam qualitatem applicatur. Necessitas est
sine qua vivere non possumus, sed felicius viveremus. Sunt itaque ista
tria remedia, sapientia, virtus, necessitas, contra tria supradicta
mala, ignorantiam, vitium, infirmitatem .
|
|