CAP. V. De tribus scientiis.

Propter autem ista tria remedia inventa est omnis ars, et omnis disciplina. Propter inveniendam namque sapientiam, inventa est theorica; propter invemendam virtutem, inventa est practica; propter inveniendam necessitatem, inventa est mechanica. Theorica ignorantiam expellens sapientiam illuminat. Practica vitium excludens virtutem roborat. Mechanica penuriam cavens vitae praesentis defectum temperat. Theorica in omni quod est et non est, verum scrutari eligit. Practica modum vivendi recte et disciplinae formam secundum virtutum institutionem disponit. Mechanica, res defluentes administrans, humano corpori necessaria providere satagit. Omnium enim humanarum actionum seu studiorum, quae ratio moderatur, finis et intentio ad hoc spectare debet, ut vel naturae nostrae reparetur integritas, vel defectuum, quibus praesens subjacet vita, temperetur necessitas. Reparatur autem naturae nostrae integritas sapientia, ad quam pertinet theorica, et virtute, ad quam pertinet practica, et temperatur necessitas administratione temporalium ad quam pertinet mechanica. Novissima autem omnium inventa est logica causa eloquentiae, ut sapientes, qui praedictas principales disciplinas investigarent et unirent, rectius, veracius, honestius illas tractare, et disserere de illis scirent: rectius per grammaticam, veracius per dialecticam, honestius per rhetoricam. Logica namque facundiae rectitudine veritatem, venustatem administrat. Theorica interpretatur contemplativa; practica, activa, mechanica, adulterina; logica, sermocinalis .