CAP. VI. De philosophia et partibus ejus.

Quatuor igitur sunt scientiae, in quas omnis philosophia dividitur: theorica, practica, mechanica, logica. Philosophia est amor sapientiae, quae, nullius indigens, vivax mens, et sola primaeva rerum ratio est. Philosophia est amor sapientiae, hoc magis ad etymologiam nominis pertinet. Quod autem additur nullius indigens, vivax mens, hoc significat quod divina sapientia nihil minus continet, sed semel et simul omnia intuetur praeterita, praesentia et futura. Vivax mens, quia quod semel in divina fuerit ratione. nulla unquam oblivione aboletur. Primaeva rerum ratio est quia ad hujus similitudinem cuncta formata sunt. Item philosophia est disciplina omnium rerum humanarum atque divinarum rationes probabiliter investigans .