CAP. VII. De theorica et partibus ejus.

Theorica dividitur in theologiam, physicam et mathematicam. Aliter theorica dividitur in intellectibilem, physiologiam, intelligibilem. Aliter theorica dividitur in divinalem, naturalem, doctrinalem. Eadem namque est theologia, intellectibilis et divinalis. Eadem est physica, physiologia naturalis. Eadem est mathematica, intelligibilis, doctrinalis. Theologia tractat de invisibilibus invisibilium essentiis. Physica tractat de invisibilibus visibilium causis. Mathematica tractat de visibilibus visibilium formis. Theologia est, quando aut ineffabilem Dei naturam, aut spirituales creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate disserimus. Physica est, quae causas rerum ex suis effectibus, et effectus ex causis deprehendit.

Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescunt.
Herbarum ac lapidum vires, irasque ferarum.
Omne genus nantum, volucrum quoque reptiliumque.

Mathematica est, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta autem quantitas nihil est aliud quam forma visibilis secundum lineamentarem dimensionem animo impressa. Omnis autem forma visibilium in quantitate consistit. Quantitatis autem alia est discreta, quae multitudo appellatur, ut grex, populus; aut contigua, quae magnitudo dicitur, ut arbor, lapis. Rursum multitudinis, alia est discreta per se, ut duo, tria, quatuor; alia distracta ad aliquid, ut sesquialterum, sesquitertium. Magnitudinis alia est immobilis, ut sphaera terrae; alia mobilis, ut sphaera firmamenti. Multitudo discreta per se materia est arithmeticae. Multitudo discreta ad aliquid materia est musicae. Magnitudo immobilis materia est geometriae. Magnitudo mobilis materia astronomiae .