CAP. IX. De arithmetica.

Arithmeticam scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicae ideo primam esse voluerunt, quia ipsa ut sit nulla alia indiget disciplina. Musica autem, et geometria, et astronomia quae sequuntur, ut sint atque subsistant, istius indigent auxilio. Prima ergo est arithmetica, quia in proportione, spatio et motu numerus invenitur, sed non e diverso. In numero semper proportio, aut spatium, aut motus inesse cernitur. Unde arithmetica et una de quatuor, et aliarum trium instrumentum esse probatur .