CAP. X. De gente Northmannorum, et successoribus Caroli Simplicis.

Hac praeterea tempestate regnante Carolo Simplice, Northmanni, origine Dani, duce quodam, Rollone nomine, a Scythia inferiori egressi, atque per Oceanum vecti, cum saepenumero ante, tam Germaniam quam Galliam more piratico per eadem Oceani littora excurrentes infestassent; tandem egressi, Galliam, qua parte Britanniam respicit, pervaserunt, civitatemque in ea Rothomagum occupantes, usque in hanc diem Northmanniam de suo nomine vocaverunt. Northmanni enim lingua barbara, quasi viri septentrionales dicti sunt, eo quod primum ab illa mundi parte venerant. Carolus autem rex Francorum, inito cum eis foedere, filiam suam Rolloni uxorem dedit, eamque terram, quae nunc Northmannia vocatur concessit. Qui scilicet Rollo baptizatus, Roberti nomen accepit. Atque exinde gens Northmannorum Christo credens fidei subjecta est. Postquam autem Northmanni in ea, quam pervaserant, parte Franciae confirmati sunt, etiam ultra manus extendere conati sunt. Guillelmus siquidem Nothus, dux Northmanniae, Angliam sibi subjugavit. Alii autem progressi, Apuliam, Calabriam, Siciliamque occupavere. Carolo denique Simplici successit Robertus, qui fuit alienus a regno, regnavitque annis duobus, et Roberto successit Radulfus alienus, regnavitque tredecim annis. Post hoc reductum est regnum, regnavitque Ludovicus filius Caroli, cui successit, Lotharius, et Lothario Ludovicus, et Ludovico Carolus frater ejus, qui regnavit anno dimidiato. Post hoc translatum est regnum ad Hugonem. Porro Hugoni successit Robertus. Iste Robertus fuit vir bonus, et fide catholicus, qui sanctam Ecclesiam, et ecclesiasticos viros semper studuit honorare et exaltare. Hic etiam condidit Ecclesiam praecipuo Christi confessori quem multum diligebat, et summo venerabatur honore Aviano in civitatis Aurelianensis suburbio. Post hunc fuerunt isti Henricus, Philippus, Ludovicus Grossus, Ludovicus Junior, et Philippus.