|
Interim vero coepit regnum dilatari Francorum, et praefatus rex
Clodoveus Childerici filius a beato Remigio Remorum archiepiscopo tali
occasione voluit baptizari. Dum quadam die contra Alemannos confligeret,
et ejus graviter caederetur exercitus, clevatis oculis in coelum dixit:
O Domine Jesu Christe, quem Clotildis uxor mea colit et adorat, tuam
opem devotus efflagito, et si mihi victoriam dederis in hoc certamine,
spondeo tibi, quod deinceps credam in te, et baptizabor in nomine tuo.
Quod cum dixisset Alemanni in fugam acti sunt, et rex Clodoveus cum
triumpho remeavit ad propria. Tunc accersito sancto Remigio episcopo,
quae Deo voverat fideliter adimplevit, et baptizatus est cum gente sua,
regni sui anno decimo quinto. Porro Clodoveus, amplificare cupiens
regnum suum, invasit Aquitaniae regnum, quod rex Alaricus obtinebat. Et
cum transisset Ligeris alveum, Turonos ad Sancti Martini basilicam
divertit. Quam cum intraret, insonuit in choro vox psallentium dicens:
Praecinxisti me, Domine, virtute (Psal. XVII), etc. Qua voce audita
laetior effectus, et Deo gratias agens inceptum tenuit iter. Et cum
fluvium, cui Vigenna nomen est, transire vellet, et vadum non inveniret,
eo quod auctus fluvius exundasset, cerva subito per eumdem fluvium
transiens vadum ei ostendit. Deinde Alarico occurrit decimo milliario ab
urbe Pictavensi, ubi ambo congressi invicem pugnaverunt. Sed tandem
Alaricus ibidem confossus occiditur, et ejus exercitus huc illucque
dispergitur. Qua patrata victoria in illo anno Clodoveus Burdegalis
hiemavit, sed recedente hiemali rigore, et succedente vernali tempore
Tolosam caput regni Gothorum petiit, et expugnavit; et inde thesauros
Alarici auferens ad Engolismum properavit. In cujus adventu murus urbis
divino nutu sponte corruit, et advenienti regi patens iter praebuit.
Inde Turonicam pervenit ad urbem, ubi dum fessum recrearet exercitum,
suscepit litteras Anastasii imperatoris, quibus illum designabat Romanae
reipublicae consulem, et Augustum. Quod gratanter suscipiens, statim
consulari trabea indutus, ab illa die consul simul et Augustus meruit
appellari. Et inde Parisios revertens, pro tantis honoribus et
beneficiis a Deo sibi collatis regalem ibidem ecclesiam aedificavit,
quam sanctis apostolis Petro et Paulo consecrari praecepit. Postea vero
industria filii sui Theoderici Lemovicenses, Rutenos, Cadurcos, Avernos,
necnon et reliquas Aquitaniae gentes seu provincias a Rhodano fluvio
usque ad Ligeris alveum, et item a Pyrenaeis montibus usque ad Oceanum
totum, videlicet Alarici regnum, suo copulavit regno. Almaricus quoque
Alarici filius ei cessit invitus, et ab Aquitania in Hispaniam migravit.
Igitur Gothis Arianis ab Aquitania pulsis, Franci catholici ipsam
melioris regula religionis et fidei continuo repleverunt. His rex
Clodoveus, Deo favente, patratis, et longe lateque Francorum regno
dilatato, obiit anno regni sui tricesimo, aetatis vero suae quadragesimo
quinto, relinquens quatuor filios regni sui haeredes. Qui patri
succedentes regnum Francorum inter se diviserunt. Et Theodericus quidem
sedem regni sui sortitus est Metis, Clodomirus Aurelianis, Clotarius
Suessione, Childebertus vero Parisiis.
|
|