CAP. IV. De filiis Clodovei.

Tres itaque Clodovei filii, Clodomirus, Childebertus atque Clotarius, sibi invicem foederati, et regni sui fines dilatare cupientes, Burgundiae regnum ingrediuntur, et Sigismundum fratremque ejus Gotmarum praelio aggressi sunt. Statimque in ipso primo belli impetu Sigismundus a Clodomiro capitur, et Aurelianos perducitur, ibique perimitur, et in puteum projicitur. Non multo tamen post inde elevatur, et in monasterium, quod in loco Aguino sancto construxerat Mauritio, sociisque ejus honorifice sepelitur. Demum quoque non multis diebus transactis supra nominati fratres Burgundiam repetentes Gotmarum Sigismundi fratrem iterum adoriuntur. Sed in illa expeditione Clodomirus interficitur. Successerunt que ei tres filii ejus Guntrannus, Gerbaldus, et Clodoaldus. Reliqui vero Childebertus atque Clotarius Gotmarum apud Augustodunum obsidentes interfecerunt, et totam Burgundiam in suam potestatem redegerunt. Theodericus autem memorati Clodovei filius major cum fratre suo Clotario, et filio Theoberto Thuringorum fines ingreditur, et fugato Hermenfrido, regnum ejus in suam redegit potestatem. Clotarius vero inde rediens Radegundem Bertarii regis filiam, Hermenfridi neptem, secum abduxit, et eam sibi legitimo matrimonio copulavit. Sed illa post tempus modicum relicto maritali toro intra Pictavensem urbem vestem suscepit religiosam, in qua perseverans, cursum vitae laudabiliter consummavit. Porro memorati Theoderici filius, nomine Theodebertus, cum bellator strenuissimus esset, adhuc patre superstite Italiam penetravit, et eam ab Alpibus usque ad maritimorum confinia locorum sibi tributariam fecit. Et dum inde rediret, ducem exercitus sui nomine Bucellenum, ad pervadendam Siciliam et reliqua Italiae loca, quae non adierat, dereliquit. Sed et iterum memorati fratres, Childebertus ac Clotarius, a Gallia prodeuntes. Hispaniam intraverunt; quam graviter devastantes magnam auri copiam cum stola sancti martyris Vincentii inde secum detulerunt. Verum Theoderico successerunt Theodebertus et Theobaldus. Tandemque monarchia ad Clotarium revertitur. Qui postquam sexaginta annis Suessionis regnaverat, defunctus est, relinquens quatuor filios sibi successores, Chilpericum Suessionis, Carebertum Parisiorum, Guntrannum Aurelianis, Sigisbertum Metis.